• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Boèce (480-524) Philosophiae consolatio Consolatio philosophiae
Liber quintus

III.

[1] Tum ego: En, inquam, difficiliore rursus ambiguitate confundor.

[2] Quaenam, inquit, ista est? Iam enim quibus pertubere, coniecto.

[3] Nimium, inquam, adversari ac repugnare videtur praenoscere universa deum et esse ullum libertatis arbitrium. [4] Nam si cuncta prospicit deus neque falli ullo modo potest, evenire necesse est, quod providentia futurum esse praeviderit. [5] Quare si ab aeterno non facta hominum modo, sed etiam consilia S. 164 voluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas; neque enim vel factum aliud ullum vel quaelibet exsistere poterit voluntas, nisi quam nescia falli providentia divina praesenserit. [6] Nam si aliorsum, quam provisae sunt, detorqueri valent, non iam erit futuri firma praescientia, sed opinio potius incerta, quod de deo credere nefas iudico.

[7] Neque enim illam probo rationem, qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissolvere. [8] Aiunt enim non ideo quid esse eventurum, quoniam id providentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius, quoniam quid futurum est, id divinam providentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem; [9] neque enim necesse esse contingere, quae providentur, sed necesse esse, quae futura sunt, provideri, quasi vero, quae cuius rei causa sit, praescientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas providentiae, laboretur ac non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum, necessarium esse eventum praescitarum rerum, etiam si praescientia futuris rebus eveniendi necessitatem non videatur inferre.

[10] Etenim si quispiam sedeat, opinionem, quae eum sedere coniectat, veram esse necesse est atque e converso rursus, si de quopiam vera sit opinio, quoniam sedet, eum sedere necesse est. [11] In utroque igitur necessitas inest, in hoc quidem sedendi, at vero in altero veritatis; [12] sed non idcirco quisque sedet, quoniam vera est opinio, sed haec potius vera est, quoniam quempiam sedere praecessit. [13] Ita cum causa veritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas.

[14] Similia de providentia futurisque rebus ratiocinari patet. Nam etiam si idcirco, quoniam futura sunt, providentur, non vero ideo, quoniam providentur, eveniunt; nihilo minus tamen a deo vel ventura provideri vel provisa necesse est evenire, quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. [15] Iam vero quam praeposterum est, ut aeternae praescientiae temporalium rerum eventus causa esse dicatur? [16] Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura, quoniam sunt eventura, providere quam putare, quae olim acciderunt, causam summae illius esse providentiae?

[17] Ad haec sicuti, cum quid esse scio, id ipsum esse necesse est, ita, cum quid futurum novi, id ipsum futurum esse necesse est. Sic fit igitur, ut eventus praescitae rei nequeat evitari.

[18] S. 166 Postremo si quid aliquis aliorsum, atque sese res habet, existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiae veritate longe diversa. [19] Quare si quid ita futurum est, ut eius certus ac necessarius non sit eventus, id eventurum esse praesciri qui poterit? [20] Sicut enim scientia ipsa impermixta est falsitati, ita id, quod ab ea concipitur, esse aliter, atque concipitur, nequit. [21] Ea namque causa est, cur mendacio scientia careat, quod se ita rem quamque habere necesse est, uti eam sese habere scientia comprehendit. [22] Quid igitur? Quonam modo deus haec incerta futura praenoscit? [23] Nam si inevitabiliter eventura censet, quae etiam non evenire possibile est, fallitur, quod non sentire modo nefas est, sed etiam voce proferre. [24] At si ita, uti sunt, ita ea futura esse decernit, ut aeque vel fieri ea vel non fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia, quae nihil certum, nihil stabile comprehendit? [25] Aut quid hoc refert vaticinio illo ridiculo Tiresiae: «Quicquid dicam, aut erit aut non?» [26] Quid etiam divina providentia opinione praestiterit, si uti homines incerta iudicat, quorum est incertus eventus? [27] Quodsi apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est eventus, quae futura firmiter ille praescierit.

[28] Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas, quas divina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit eventum.

[29] Quo semel recepto quantus occasus humanarum rerum consequatur, liquet. [30] Frustra enim bonis malisque praemia poenaeve proponuntur, quae nullus meruit liber ac voluntarius motus animorum. [31] Idque omnium videbitur iniquissimum, quod nunc aequissimum iudicatur, vel puniri improbos vel remunerari probos, quos ad alterutrum non propria mittit voluntas, sed futuri cogit certa necessitas. [32] Nec vitia igitur nec virtutes quicquam fuerint, sed omnium meritorum potius mixta atque indiscreta confusio. Quoque nihil sceleratius excogitari potest, cum ex providentia rerum omnis ordo ducatur nihilque consiliis liceat humanis, fit, ut vitia quoque nostra ad bonorum omnium referantur auctorem. [33] Igitur nec sperandi aliquid nec deprecandi ulla ratio est. Quid enim vel speret quisque vel etiam deprecetur, quando optanda omnia series indeflexa conectit?

S. 168 [34] Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque commercium, sperandi scilicet ac deprecandi. Si quidem iustae humilitatis pretio inaestimabilem vicem divinae gratiae promeremur, qui solus modus est, quo cum deo colloqui homines posse videantur illique inaccessae luci prius quoque, quam impetrent, ipsa supplicandi ratione coniungi; [35] quae si recepta futurorum necessitate nihil virium habere credantur, quid erit, quo summo illi rerum principi conecti atque adhaerere possimus? [36] Quare necesse erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, dissaeptum atque disiunctum suo fonte fatiscere.

Quaenam discors foedera rerum

Causa resolvit? Quis tanta deus

Veris statuit bella duobus,

Ut, quae carptim singula constent,

5

Eadem nolint mixta iugari?

An nulla est discordia veris

Semperque sibi certa cohaerent?

Sed mens caecis obruta membris

Nequit oppressi luminis igne

Rerum tenues noscere nexus?

Sed cur tanto flagrat amore

Veri tectas reperire notas?

Scitne, quod appetit anxia nosse?

Sed quis nota scire laborat?

At si nescit, quid caeca petit?

Quis enim quicquam nescius optet,

Aut quis valeat nescita sequi,

Quove inveniat? Quis repertam

Queat ignarus noscere formam?

An, cum mentem cerneret altam,

Pariter summam et singula norat?

Nunc membrorum condita nube

Non in totum est oblita sui

Summamque tenet singula perdens.

Igitur quisquis vera requirit,

Neutro est habitu; nam neque novit

Nec penitus tamen omnia nescit,

S. 170 Sed, quam retinens meminit, summam

Consulit alte visa retractans,

Ut servatis queat oblitas

Addere partes.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Consolatio philosophiae
Traductions de cette œuvre
Trost der Philosophie (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Nachwort Trost der Philosophie

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité