1.
[1] Audivit dominus orationes tuas, Donate carissime, quas in conspectu eius per omnes horas ‹cotidie fundebas, ceterorumque› fratrum nostrorum, qui gloriosa confessione sempiternam sibi coronam pro fidei meritis quaesierunt. [2] Ecce, deletis omnibus adversariis, restituta per orbem tranquillitate, profligata nuper ecclesia rursum exurgit et maiore gloria templum dei, quod ab impiis fuerat eversum, misericordia domini fabricatur. [3] Excitavit enim deus principes qui tyran norum nefaria et cruenta imperia resciderunt ‹et› humano generi providerunt, ut iam quasi discus so tristissimi temporis nubilo mentes omnium pax iucunda et serena laetificet. [4] Nunc post atrae tempestatis violentos turbines placidus aer et optata lux refulsit. Nunc placatus servorum suorum ‹precibus› deus iacentes et afflictos caelesti auxilio sublevavit, nunc maerentium lacrimas extincta impiorum conspiratione detersit. [5] Qui insultaverant deo, iacent, qui templum sanctum everte rant, ruina maiore ceciderunt, qui iustos excarnificaverunt, caelestibus plagis et cruciatibus meritis nocentes animas profuderunt. [6] Sero id quidem, sed graviter ac digne. [7] Distulerat enim poenas eorum deus, ut ederet in eos magna et mirabilia exempla, quibus posteri discerent et deum esse unum et eundem iudicem digna vid‹elicet› supplicia impiis ac persecutoribus inrogare. [8] De quo exitu ‹eorum tes›tificari placuit, ut omnes qui procul remoti fuerunt vel qui p‹ostea fu›turi sunt, scirent quatenus virtutem ac maiestatem suam in ex‹tinguen›dis delendisque nominis sui hostibus deus summus ostenderit. Ab re ta‹men non› est, si a principio, ex quo est ecclesia constituta, qui fuerint persecutores ‹eius› et quibus poenis in eos caelestis iudicis severitas vindicaverit, expo nam.