• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Lactance (250-325) De mortibus persecutorum

23.

[1] At vero illud publicae calamitatis et communis luctus omnium fuit, census in provincias et civitates semel missus. Censitoribus ubique diffusis et omnia exagitantibus hostilis tumultus et captivitatis horrendae species erant. [2] Agri glebatim metiebantur, vites et arbores numerabantur, animalia omnis generis scribebantur, hominum capita notabantur; in civitatibus urbanae ac rusticae plebes adunatae, fora omnia gregibus familiarum referta; unus quisque cum liberis, cum servis aderant, tormenta ac verbera personabant, filii adversus parentes suspendebantur, fidelissimi quique servi contra dominos vexabantur, uxores adversus maritos. [3] Si omnia defecerant, ipsi contra se torquebantur et cum dolor vicerat, adscribebantur quae non habebantur. [4] Nulla aeta tis, valitudinis excusatio, aegri et debiles deferebantur, aestimabantur aetates singulorum, parvulis adiciebantur anni, senibus detrahebantur. Luctu et maestitia plena omnia. [5] Quae veteres ad versus victos iure belli fecerant, et ille adversus Romanos Romanisque subiectos facere ausus est, quia parentes eius censui subiugati fuerant, quem Traianus Daciis assidue rebellantibus poenae gratia victor imposuit. [6] Post hoc pecuniae pro capitibus pendebantur et merces pro vita dabatur. Non tamen isdem consistoribus fides habebatur, sed alii super alios mittebantur tamquam plura inventuri, et ut duplicabatur semper, illis non iuvenientibus, sed ut libuit addentibus, ne frustra missi viderentur. [7] Interea minuebantur animalia et mortales obibant et nihilo minus solvebantur tributa pro mortuis, ut nec vivere iam nec mori saltim gratis liceret. Mendici supererant soli a quibus nihil exigi posset; quos ab omni genere iniuriae tutos miseria et infelicitas fecerat. [8] Atque homo iste pius misertus est illis, ut non egerent. Congregari omnes iussit et exportatos naviculis in mare mergi. Adeo hominem misericordem, qui providerit ne quis illo imperante miser esset! [9] Ita dum cavet ne quis simulatione mendicitatis censum subterfugiat, multitudinem verorum miserorum contra omne ius humanitatis occidit.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De mortibus persecutorum
Traductions de cette œuvre
De la mort des persécuteurs de l'église Comparer
Of the Manner in Which the Persecutors Died Comparer
Von den Todesarten der Verfolger (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidation
Übersicht zu "Von den Todesarten der Verfolger"

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité