8.
[1] Quid frater eius Maximianus, qui est dictus Herculius? Non dissimilis ab eo: nec enim possent in amicitiam tam fidelem cohaerere, nisi esset in utroque mens una, eadem cogitatio, par voluntas, aequa sententia. [2] Hoc solum differebant, quod avaritia maior in altero fuit, sed plus timiditatis, in altero vero minor avaritia, sed plus animi, non ad bene faciendum sed ad male. [3] Nam cum ipsam imperii sedem teneret Italiam subiacerentque opulentissimae provinciae, vel Africa vel Hispania, non erat in custodiendis opibus tam diligens, quarum illi copia suppetebat. [4] Et cum opus esset, non deerant locupletissimi senatores qui subornatis indiciis affectasse imperium dicerentur, ita ut effoderentur assidue lumina senatus. Cruentissimus fiscus male partis opibus affluebant. [5] Iam libido in homine pestifero non modo ad corrumpendos mares, quod est odiosum ac detestabile, verum etiam ad violandas primorum filias. Nam quacumque iter fecerat, avulsae a complexu parentum virgines statim praesto. [6] His rebus beatum se iudicabat, his constare felicitatem imperii sui putabat, si libidini et cupiditati malae nihil denegaret.
[7] Constantium praetereo, quoniam dissimilis ceterorum fuit dignusque qui solus orbem teneret.