Summa theologiae, Prima Pars
Prooemium
Iª q. 1 pr.
Et ut intentio nostra sub aliquibus certis limitibus comprehendatur, necessarium est primo investigare de ipsa sacra doctrina, qualis sit, et ad quae se extendat. Circa quae quaerenda sunt decem.
-
Primo, de necessitate huius doctrinae.
-
Secundo, utrum sit scientia.
-
Tertio, utrum sit una vel plures.
-
Quarto, utrum sit speculativa vel practica.
-
Quinto, de comparatione eius ad alias scientias.
-
Sexto, utrum sit sapientia.
-
Septimo, quid sit subiectum eius.
-
Octavo, utrum sit argumentativa.
-
Nono, utrum uti debeat metaphoricis vel symbolicis locutionibus.
-
Decimo, utrum Scriptura sacra huius doctrinae sit secundum plures sensus exponenda.