• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

LVI.

[1] Etenim quam absurdum, quam vero et iniquum, utrumque autem quam deo indignum, aliam substantiam operari aliam mercede dispungi, ut haec quidem caro per martyria lanietur, alia vero coronetur, item e contrario haec quidem caro in spurcitiis volutetur, alia vero damnetur. [2] Nonne praestat omnem semel fidem a spe resurrectionis abducere quam de gravitate atque iustitia dei ludere----Marcionem pro Valentino resuscitari----[3] quando neque mentem neque memoriam neque conscientiam hominis hodierni credibile sit aboleri per indumentum illud mutatorium immortalitatis et incorruptelae, vacaturo scilicet emolumento et fructu resurrectionis et statu divini utrobique iudicii? [4] Si non meminerim me esse qui merui, quomodo gloriam deo dicam? Quomodo canam illi novum canticum, nesciens me esse qui gratiam debeam? Cur autem solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae in omnibus praefuit carni? [5] Quale est ut eadem anima quae in hac carne totum vitae ordinem decucurrit, quae in hac carne deum didicit et Christum induit et spem salutis seminavit, in alia nescioqua metat fructum? Nae illa gratiosissima caro, cui gratis vita constabit. Quodsi non et anima mutabitur, iam nec animae resurrectio est: nec ipsa enim resurrexisse credetur si non alia resurrexerit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De resurrectione carnis
Übersetzungen dieses Werks
De la résurrection de la chair vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung