• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Polykarp von Smyrna (69-155) Epistula ad Philippenses The Epistle of S. Polycarp to the Philippians (Loeb)

XII.

1. Confido enim vos bene exercitatos esse in sacris literis et nihil vos latet; mihi autem non est concessum. Modo, ut his scripturis dictum est, Irascimini et nolite peccare, et Sol non occidat super iracundiam vestram. Beatus, qui meminerit; quod ego credo esse in vobis. 2. Deus autem et pater domini nostri Iesu Christi, et ipse sempiternus pontifex, Dei filius Iesus Christus, aedificet vos in fide et veritate et in omni mansuetudine et sine iracundia et in patientia et in longanimitate et tolerantia et castitate; et det vobis sortem et partem inter sanctos suos et nobis vobiscum et omnibus, qui sunt sub caelo, qui credituri sunt in dominum nostrum et deum Iesum Christum et in ipsius patrem, qui resuscitavit eum a mortuis. 3. Pro omnibus sanctis orate. Orate etiam pro regibus et potestatibus et principibus atque pro persequentibus et odientibus vos et pro inimicis crucis, ut fructus vester manifestus sit in omnibus, ut sitis in illo perfecti.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
The Epistle of S. Polycarp to the Philippians (Loeb)
Übersetzungen dieses Werks
Der Brief des Polykarp von Smyrna an die Gemeinde von Philippi (BKV) vergleichen
The Epistle of Polycarp to the Philippians vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Introductory Note to the Epistle of Polycarp to the Philippians

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung