• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De paenitentia De Paenitentia

XI.

[1] Quid si praeter pudorem, quem potiorem putant, etiam incommoda corporis reformident, quod inlotos, quod sordulentos, quod extra laetitiam oportet deversari in asperitudine sacci et horrore cineris et oris de ieiunio vanitate? [2] Num ergo in coccino et Tyrio pro delictis supplicare nos condecet? 'Cedo acum crinibus distinguendis et pulverem dentibus elimandis et bisulcum aliquid ferri vel aeris unguibus repastinandis! Si quid ficti nitoris, si quid coacti ruboris [in] labia aut genas urgeat? [3] Praeterea exquirito balneas laetiores hortulani maritimive secessus, adicito ad sumptum, conquirito altilium enormem saginam, defaecato senectutem quamque vini: quis interrogarit, cur animae largiaris: 'Deliqui', dicito, 'in dominum et periclitor in aeternum perire: itaque nunc pendeo et ma.ceror et excrucior, ut deum reconciliem mihi, quem delinquendo laesi!

[4] Sed enim illos qui ambitus obeunt capessendi magistratus neque pudet neque piget iucommodis animae et corporis, nec incommodis tantum verum etiam contumeliis omnibus eniti in causa votorum suorum [5] — quas non ignobilitates vestium adfectant, quae non atria nocturnis et crudis salutationibus occupant, ad omnem occursum maioris cuiusque personae decrescentes, uullis conviviis celebres, nullis commessationibus congreges, sed exules a libertatis et laetitiae felicitate, itaque totum propter unius anni volaticum gaudium! —: [6] nos, quod securium virgarumve petitio sustinet, in periculo aeternitatis tolerare dubitamus et castigationem victus atque cultus offenso domino praestare cessabimus quae gentes nemine omnino laeso sibi inrogant? [7] Hi sunt, de quibus scriptura commemorat: Vae illis, qui delicta sua velut procero fune nectunt!

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Paenitentia
Übersetzungen dieses Werks
De la pénitence vergleichen
On Repentance vergleichen
Über die Busse (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidation - On Repentance

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung