VII.
[1] Haec omnia de raritate et peregrinitate sola gloriam possident. Denique intra terminos suos patrios non tanti habentur. Semper abundantia contumeliosa in semetipsam est. Apud barbaros quosdam, quia uernaculum est aurum et copiosum, auro uinctos in ergastulis habent et diuitiis malos onerant, tanto locupletiores quanto nocentiores. Aliquando re uera inuentum est quomodo et aurum non ametur.
[2] Gemmarum quoque nobilitatem uidimus Romae de fastidio Parthorum et Medorum ceterorumque gentilium suorum coram matronis erubescentem; nisi quod nec ad ostensionem fere habentur: latent in cingulis smaragdi et cylindros uaginae suae solus gladius sub sinu nouit et in peronibus uniones emergere de luto cupiunt. Denique tam gemmatum habent quod gemmatum esse non debet si non comparet, aut ideo comparet ut neglectum quoque ostendatur.