• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Adversus Hermogenem

XXVI.

[1] Nobis autem unus deus et una est terra quam in principio deus fecit. Cuius ordinem incipiens scriptura decurrere primo factam eam edicit, dehinc qualitatem ipsius edisserit, sicut et caelum primo factum professa: In principio deus fecit caelum, dehinc dispositionem eius superducit: Et separauit inter aquam quae erat infra firmamentum et quae erat super firmamentum, et uocauit deus firmamentum caelum, ipsum quod in primordio fecerat. Proinde et de homine: Et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit illum, dehinc qualiter fecerit reddit: Et finxit deus hominem de limo terrae et adflauit in faciem eius flatum uitae et factus est homo in animam uiuam. Et utique sic decet narrationem inire: primo praefari, postea prosequi, nominare, deinde describere. Alioquin uanum, si eius rei cuius nullam praemiserat mentionem, id est materiae, ne ipsum quidem nomen, subito formam et habitum promulgauit, ante enarrat qualis esset antequam an esset ostendit, figuram deformat[i], nomen abscondit. [2] At quanto credibilius secundum nos eius rei dispositionem scriptura subiunxit cuius institutionem simulque nominationem praemisit! Quam denique integer sensus est: In principio deus fecit caelum et terram, terra autem erat inuisibilis et rudis, quam deus scilicet fecit, de qua scriptura cum maxime edixerat! Nam et autem ipsum uelut fibula coniunctiuae particulae ad connexum narrationi adpositum est: Terra autem; hoc enim uerbo reuertitur ad eam de qua supra dixerat et alligat sensum. Adeo aufer hinc autem et soluta compago est, ut tunc possit de alia terra dictum uideri: Terra erat inuisibilis et rudis.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Adversus Hermogenem
Übersetzungen dieses Werks
Against Hermogenes vergleichen
Contre Hermogène vergleichen
Gegen Hermogenes. (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung