• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De carne Christi

XXIII

[1] Sed agnoscimus adimpleri propheticam vocem Simeonis super adhuc recentem infantem dominum pronuntiatam, Ecce hic positus est in ruinam et suscitationem multorum in Israel et in signum quod contradicitur. signum enim nativitatis Christi secundum Esaiam: Propterea dabit vobis dominus ipse signum: ecce virgo concipiet in utero et pariet filium. [2] agnoscimus ergo signum contradicibile conceptum et partum virginis Mariae, de quo Academici isti, 'Peperit et non peperit virgo et non virgo.' quasi non, et si ita dicendum esset, a nobis magis dici conveniret: peperit enim quae ex sua carne, et non peperit quae non ex viri semine, et virgo quantum a viro, non virgo quantum a partu-- [3] non tamen, ut ideo non pepererit quae peperit quia non ex sua carne, et ideo virgo quae non virgo quia non de visceribus suis mater. sed apud nos nihil dubium, nec retortum in ancipitem defensionem: lux lux et tenebrae tenebrae et est est et non non: quod amplius hoc a malo est. peperit quae peperit, et si virgo concepit in partu suo nupsit: [4] nam nupsit ipsa patefacti corporis lege, in quo nihil interfuit de vi masculi admissi an emissi: idem illud sexus resignavit. haec denique vulva est propter quam et de aliis scriptum est, Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum vocabitur domino. quis vere sanctus quam sanctus ille dei filius? quis proprie vulvam adaperuit quam qui clausam patefecit? [5] ceteris omnibus nuptiae patefaciunt. itaque magis patefacta est quia magis erat clausa. utique magis non virgo dicenda est quam virgo, saltu quodam mater antequam nupta. et quid ultra de hoc retractandum est? cum hac ratione apostolus non ex virgine sed ex muliere editum filium dei pronuntiavit agnovit adapertae vulvae nuptialem passionem. [6] legimus quidem apud Ezechielem de vacca illa quae peperit et non peperit: sed videte ne vos iam tunc providens spiritus sanctus notarit hac voce disceptaturos super uterum Mariae. ceterum non contra illam suam simplicitatem pronuntiasset dubitative, Esaia dicente Concipiet et pariet.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De carne Christi
Übersetzungen dieses Werks
De la chair de Jesus-Christ vergleichen
On the Flesh of Christ vergleichen
Über den Leib Christi. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation - On the flesh of Christ

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung