• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Benedikt von Nursia (480-547) Regula Benedicti

Caput XXXIV. Si omnes debeant aequaliter necessaria accipere

[1] Sicut scriptum est: «Dividebatur singulis prout cuique opus erat.» [2] Ubi non dicimus ut personarum - quod absit - acceptio sit, sed infirmitatum consideratio; [3] ubi qui minus indiget agat Deo gratias et non contristetur, [4] qui vero plus indiget humilietur pro infirmitate, non extollatur pro misericordia; [5] et ita omnia membra erunt in pace.

[6] Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo qualicumque verbo vel significatione appareat; [7] quod si deprehensus fuerit, districtiori disciplinae subdatur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Regula Benedicti
Übersetzungen dieses Werks
Die Regel des hl. Benedikt (BKV) vergleichen
La règle de Saint Benoît vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung