• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Benedikt von Nursia (480-547) Regula Benedicti

Caput XLIX. De Quadragesimae observatione

[1] Licet omni tempore vita monachi quadragesimae debet observationem habere, [2] tamen, quia paucorum est ista virtus, ideo suademus istis diebus quadragesimae omni puritate vitam suam custodire omnes pariter, [3] et neglegentias aliorum temporum his diebus sanctis diluere. [4] Quod tunc digne fit si ab omnibus vitiis temperamus, orationi cum fletibus, lectioni et compunctioni cordis atque abstinentiae operam damus.

[5] Ergo his diebus augeamus nobis aliquid solito pensu servitutis nostrae, orationes peculiares, ciborum et potus abstinentiam, [6] ut unusquisque super mensuram sibi indictam aliquid propria voluntate cum «gaudio Sancti Spiritus» offerat Deo, [7] id est subtrahat corpori suo de cibo, de potu, de somno, de loquacitate, de scurrilitate, et cum spiritalis desiderii gaudio sanctum Pascha exspectet.

[8] Hoc ipsud tamen quod unusquisque offerit abbati suo suggerat, et cum eius fiat oratione et voluntate, [9] quia quod sine permissione patris spiritalis fit, praesumptioni deputabitur et vanae gloriae, non mercedi. [10] Ergo cum voluntate abbatis omnia agenda sunt.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Regula Benedicti
Übersetzungen dieses Werks
Die Regel des hl. Benedikt (BKV) vergleichen
La règle de Saint Benoît vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung