• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Benedikt von Nursia (480-547) Regula Benedicti

Caput LXVI. De Ostiario Monasterii

[1] Ad portam monasterii ponatur senex sapiens, qui sciat accipere responsum et reddere, et cuius maturitas eum non sinat vagari. [2] Qui portarius cellam debebit habere iuxta portam, ut venientes semper praesentem inveniant a quo responsum accipiant. [3] Et mox ut aliquis pulsaverit aut pauper clamaverit, Deo gratias respondeat aut Benedic, [4] et cum omni mansuetudine timoris Dei reddat responsum festinanter cum fervore caritatis. [5] Qui portarius si indiget solacio iuniorem fratrem accipiat.

[6] Monasterium autem, si possit fieri, ita debet constitui ut omnia necessaria, id est aqua, molendinum, hortum, vel artes diversas intra monasterium exerceantur, [7] ut non sit necessitas monachis vagandi foris, quia omnino non expedit animabus eorum.

[8] Hanc autem regulam saepius volumus in congregatione legi, ne quis fratrum se de ignorantia excuset.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Regula Benedicti
Übersetzungen dieses Werks
Die Regel des hl. Benedikt (BKV) vergleichen
La règle de Saint Benoît vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung