• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De quantitate animae De quantitate animae (PL)
CAPUT IV.

6.

A. Scio istud nobis enodandum restare, et hoc me deinceps explicaturum promiseram: verum quia res subtilissima est, et longe alios mentis oculos quaerit, quam humana consuetudo in quotidianae vitae actibus habere solita est; admoneo te, ut per ea, per quae te ducendum existimo, libens pergas, nec nostro quodam necessario circuitu defatigatus, aegre tuleris aliquanto te tardius ad id quod cupis pervenire. Nam prius abs te quaero, utrum corpus ullum putes esse, quod non pro modo suo habeat aliquam longitudinem, et latitudinem, et altitudinem? E. Quam dicas altitudinem, non intelligo. A. Illam dico qua efficitur [Col. 1039] ut interiora corporis cogitentur, aut etiam sentiantur, si perlucet ut vitrum; quanquam si hoc demas corporibus, quantum mea opinio est, neque sentiri possunt, neque omnino corpora esse recte existimari. Hinc mihi volo aperias quid tu sentias. E. Prorsus non dubito corpora omnia his carere non posse. A. Quid illud? potes cogitare ista tria non esse nisi in corporibus? E. Non intelligo quomodo alibi esse possint. A. Ergo animam non putas esse aliud quam corpus? E. Si etiam ventum corpus esse confitemur, negare non possum corpus mihi animam videri: nam tale aliquid eam esse cogito. A. Corpus quidem ventum esse tam concedo, quam si me de fluctu interrogares. Nam nihil aliud quam istum aerem commotum ac agitatum ventum esse sentimus; quod in loco tranquillissimo, et ab omnibus ventis quietissimo vel brevi flabello approbari potest, quo etiam muscas abigentes aerem commovemus, flatumque sentimus. Quod cum evenerit occultiore quodam motu coelestium vel terrenorum corporum per magnum spatium mundi, ventus vocatur, ex diversis partibus coeli nomina etiam diversa sortitus. An tibi aliter videtur? E. Mihi vero nihil, et probabile esse accipio quod dicis: sed ego animam non ipsum ventum, sed tale aliquid esse dixi. A. Dic mihi prius, utrum ipsum ventum cujus mentionem fecisti, habere aliquam longitudinem, latitudinem et altitudinem sentias. Deinde videbimus utrum tale aliquid anima sit, ut hoc modo etiam quanta sit, investigare possimus. E. Quid hoc aere longius, et latius, et altius facile inveniri potest, quem commotum, ventum esse nunc abs te mihi persuasum est?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De quantitate animae (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De la grandeur de l'âme vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung