• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De quantitate animae De quantitate animae (PL)
CAPUT IX.

14.

A. Ergo inaequalitati aequalitatem praeponis? E. Nescio utrum quispiam non praeponat. A. Vide nunc in figura quae tribus angulis paribus perfecta est, quid in ea sit angulo contrarium, id est ex altera parte contra positum; utrum linea an angulus. E. Lineam video. A. Quid ergo? si et angulus angulo, et linea lineae contraria sit, nonne fateris aequalitatem esse potiorem in ea figura in qua id accidit? E. Fateor quidem, sed quemadmodum id fiat tribus lineis omnino non video. A. Quid? quatuor lineis potestne hoc fieri? E. Prorsus potest. A. Melior est igitur figura quae quatuor lineis rectis paribus, quam quae tribus constat. E. Melior certe, siquidem magis in ea aequalitas valet. A. Quid ergo? istam quae quatuor rectis paribus lineis confit, censesne posse etiam ita fieri, ut non anguli omnes in ea pares sint, an non putas? E. Video posse. A. Quonam modo? E. Si duo contractiores, duo apertiores sint. A. Videsne etiam quemadmodum et ambo contractiores, et ambo apertiores sibi contrarii sint? E. Ac verissime atque apertissime. A. Servatam igitur et hic, quanta servari potuit, cernis aequalitatem: cernis enim profecto fieri non posse, ut cum quatuor paribus lineis figura perficitur, non aut omnes, aut certe vel bini anguli pares sint; quaeque tamen paria sunt, sibi ex contrario respondere. E. Cerno, et firmissime teneo.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De quantitate animae (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De la grandeur de l'âme vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung