• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De quantitate animae De quantitate animae (PL)
CAPUT XII.

20.

A. Nunc ergo illud attende, cum et quid sit signum, et quid sit longitudo, et quid sit latitudo perspexeris; quid horum tibi videatur alterius, et cujus indigere, sine quo esse non possit. E. Video quod latitudo longitudine indigeat, sine qua prorsus intelligi non potest. Rursus longitudinem cerno latitudine quidem non indigere ut sit, sed sine signo illo esse non posse. Illud autem signum per semetipsum esse et nullius horum indigere, manifestum est. A. Ita est ut dicis: sed diligentius considera, utrum latitudo vere undique secari queat; an alicunde nec ipsa sectionem possit admittere, quamvis plus admittat quam linea. E. Nescio prorsus unde non possit. A. Credo te non recordari; nam nescire istud nullo modo posses: quare commonefaciam te isto modo. Certe enim latitudinem sic intelligis, ut cogitatione tua de altitudine nihil usurpes. E. Sic omnino. A. Accedat igitur huic latitudini altitudo, et responde jam utrum etiam aliquid accesserit, quo magis undique secari queat. E. Mire omnino admonuisti. Nunc enim video non solum desuper aut ex inferiori parte, sed a lateribus quoque admitti posse sectionem, nihilque omnino remansisse, unde non [Col. 1047] queat penetrare divisio. Quare manifestum est, et latitudinem ex his partibus secari non posse, per quas surrectura est altitudo.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De quantitate animae (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De la grandeur de l'âme vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung