21.
A. Quoniam tibi igitur, si non fallor, et longitudo, et latitudo, et altitudo nota est; quaero, utrum possint deesse duo superiora, ubi aderit altitudo. E. Sine longitudine quidem video esse non posse altitudinem, sine latitudine autem potest. A. Redi ergo ad cogitationem latitudinis, et si eam quasi jacentem animo figuraveris, erigatur in quodlibet latus, tanquam si eam velles per tenuissimam rimam, ubi se clausae januae jungunt, educere. An nondum intelligis quid velim? E. Intelligo quid dicas, sed nondum fortasse quid velis. A. Illud scilicet ut respondeas, utrum sic erecta latitudo videatur tibi migrasse in altitudinem, et latitudinis jam nomen descriptionemque amisisse; an adhuc maneat latitudo, quamvis ita sit collocata. E. Videtur mihi altitudo esse facta. A. Recordarisne, obsecro, quemadmodum altitudinem definieramus? E. Recordor plane, et me jam sic respondisse pudet. Nam etiam hoc modo quasi erecta latitudo sectionem per longum deorsum versus non admittit: quare nulla in ea possunt interiora cogitari, quamvis medium et extrema cogitentur. Secundum autem superiorem demonstrationem altitudinis, quam fecisti ut recordarer, nulla omnino est altitudo, ubi nihil intus cogitari potest. A. Recte dicis, et sic te omnino meminisse cupiebam. Quamobrem illud jam volo respondeas, utrum falso verum anteponas. E. Jam hinc dubitare, incredibilis dementia est. A. Dic ergo, quaeso te, numquidnam vera linea est, quae per longum secari potest; aut verum signum quod ullo modo secari potest; aut vera latitudo, quae cum erecta est, ut diximus, sectionem per longum deorsum versus admittit? E. Nihil minus.