• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De quantitate animae De quantitate animae (PL)
CAPUT XV.

25.

Sed ab ista quaestione, nisi quid adhuc te movet, jam recedamus, si placet; et ad alia transeamus: quidquid autem de illis figuris loquacius a nobis fortasse disputatum est quam volebas, videbis quantum ad alia valebit, si hanc disceptationem aliquid eo adjutam esse concedis: nam et exercet animum hoc genus disciplinarum, ad subtiliora cernenda, ne luce illorum repercussus, et eam sustinere non valens, in easdem tenebras quas fugere cupiebat, libenter refugiat; et affert argumenta, nisi fallor, certissima, quibus quod fuerit inventum atque confectum, impudentem habeat dubitationem, quantum homini talia vestigare permissum est. Minus enim ego de his rebus dubito, [Col. 1050] quam de iis quas istis oculis videmus cum pituita semper bellum gerentibus. Quid enim minus ferendum et audiendum est, quam fateri nos ratione praestare bestiis, et eam rem fateri esse aliquid quam corporeo lumine sentimus, quam etiam nonnullae bestiae melius cernunt; id autem quod ratione intuemur, nihil esse contendere? Quod si diceretur tale esse, quale illud est, quod oculi vident, nihil profecto dici posse indignius videretur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De quantitate animae (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De la grandeur de l'âme vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung