26.
E. Accipio ista libentissime atque assentior: sed illud me movet, cum corporeae quantitatis, non esse animam res ita clara sit mihi, ut omnino quemadmodum resistam illis argumentis, et quid eorum non concedam, prorsus ignorem; primum, cur aetate ut corpus crescit, ita et anima vel crescat vel crescere videatur. Quis enim neget pueros infantes, ne bestiarum quidem nonnullarum astutiae comparandos? quis autem dubitet, illis crescentibus etiam ipsam in eis quodammodo crescere rationem? Deinde, si per spatium sui corporis anima distenditur, quomodo nullius quantitatis est? si autem non distenditur, quomodo sentit ubique pungentem? A. Omnino ea quaeris quae me quoque saepe moverunt: itaque non sum imparatus tibi respondere, ut mihi soleo; utrum autem bene, ratio quae te agit judicabit: qualecumque id tamen sit, plus certe non possum, nisi forte aliquid melius cum disputamus, in mentem divinitus venerit. Sed agamus, si placet, more nostro, ut duce ratione tu tibi ipse respondeas. Ac prius quaeramus, utrum crescentis cum corpore animi certum argumentum sit, quod aetatis accessu aptior humanae consuetudini homo, et in ea magis magisque peritus est. E. Age ut placet; nam et ego id genus docendi ac discendi maxime probo: nescio quo enim modo cum id quod nesciens quaerebam ipse respondeo, fit ipsa inventio non modo re, sed admiratione etiam dulcior.