• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De quantitate animae De quantitate animae (PL)
CAPUT XXII.

39.

Quamobrem cum infanti puero solus ad trahendum aliquid vel repellendum nutus sit integer; nervi autem et propter recentem minusque perfectam conformationem inhabiles, et propter humorem qui illi aetati exuberat marcidi, et propter nullam exercitationem languidi; pondus vero adeo sit exiguum, ut ne ab alio quidem impactum graviter urgeat, opportuniusque sit ad accipiendam, quam ad inferendam molestiam: quis est qui cum haec omnia quae desunt, contulisse annos viderit, viresque per eos datas cognoverit; crevisse animam, quae his in dies amplioribus utatur, recte ac prudenter existimet? Potest [Col. 1058] enim iste, si ab aliquo juvene, quem velamine interposito non conspiciat, parvos ac leves calamos, laxo arcu quantum potest jaculatos, viderit non longe ire, moxque recidere; ac post paululum sagittas jam ferro graves, pennulis vegetas, nervo intentissimo emissas, coelum remotissimum petere; fidesque facta fuerit, pari conatu hominis utrumque esse factum; crevisse illum tantillo tempore, atque auctum viribus arbitrari. Quo quid dici potest perversius?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De quantitate animae (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De la grandeur de l'âme vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung