43.
A. Accipe caetera: nam credo absurdissimum et stultissimum videri tibi, si quis affirmet ibi te pati aliquod corpus, ubi non est ipsum corpus quod pateris. E. Videtur absurdum, et ita esse opinor, ut dicis. A. Quid illud? nonne manifestum est alio loco esse meum corpus, alio tuum? E. Manifestum est. A. Sentiunt autem corpus meum oculi tui; et si sentiunt, utique patiuntur; nec possunt ibi pati, ubi id quod patiuntur, non est; nec tamen ibi sunt illi, ubi corpus meum est: igitur ibi patiuntur ubi non sunt. E. Ego quidem illa omnia concessi, quae non concedere absurdum videbam: sed hoc ultimum quod ex his confectum est, ita est absurdius, ut illorum potius aliquid temere me dedisse, quam hoc verum esse consentiam: nam oculos meos ibi sentire ubi non sunt, ne in somnis quidem dicere auderem. A. Vide igitur ubi obdormieris: quid enim tibi tandem elaberetur incautius, [Col. 1060] si ut paulo ante vigilares? E. Enimvero idipsum mecum sedulo pertracto ac revolvo: nihil tamen elucet satis, quod me dedisse poeniteat, nisi forte illud, quod oculi nostri sentiunt cum videmus: visus namque ipse forsitan sentit. A. Imo ita est: is enim se foras porrigit, et per oculos emicat longius quaquaversum potest lustrare quod cernimus. Unde fit ut ibi potius videat, ubi est id quod videt, non unde erumpit ut videat. Non ergo tu vides, cum me vides? E. Quis hoc insanus dixerit? omnino ego video, sed emisso visu per oculos video. A. At si tu vides, tu sentis; si tu sentis, tu pateris; nec potes ibi pati aliquid, ubi non es: ibi autem me vides, ubi ego sum; ibi igitur pateris, ubi ego sum. At si ubi ego sum, tu ibi non es; quo pacto audeas dicere videri me abs te, prorsus ignoro. E. Visu, inquam, porrecto in eum locum in quo es, video te ubi es: at me ibi non esse confiteor. Sed quemadmodum si virga te tangerem, ego utique tangerem, idque sentirem; neque tamen ego ibi essem, ubi te tangerem: ita quod dico visu me videre, quamvis ego ibi non sim, non ex eo cogor fateri non me esse qui videam.