46.
A. Memoriam quidem tuam probo et sequacem intelligentiam; verum munitio illa definitionis labascit. E. Cur quaeso? A. Quia non negas, ut opinor, nonnihil pati corpus cum crescimus vel senescimus: neque id nos ullo sensu sentire manifestum est; nec id tamen animam latet. Non igitur eam latet quiddam quod patitur corpus, nec tamen sensus iste appellari potest. Videndo enim majora ea quae aliquando minora videramus, et videndo senes eos quos juvenes ac pueros fuisse constat; conjectamus aliquam talem mutationem nostra corpora, etiam nunc dum loquimur, pati. Neque in eo fallimur, ut opinor: nam proclivius est, ut me falli dicam quod video, quam quod intelligo capillos meos nunc crescere, corpusve per momenta mutari. Quod si mutatio ista, passio corporis est, quod nemo negat, nec nunc sentitur a nobis, nec tamen animam latet, quia nos non latet; patitur, ut dixi, corpus quod non latet animam, nec sensus est tamen. Quare illa definitio, quae nihil quod sensus non esset, debebat includere, cum hoc inclusit, certe vitiosa est. E. Nihil mihi restare video, quam ut te petam, ut aut definias aliter, aut hanc recures, si potes: nam eam ista ratione quam vehementer probo, vitiosam esse negare non possum. A. Facile est istam corrigere, quod volo tu audeas: facies enim, mihi crede, si bene intellexisti ubi peccet. E. Num alibi quam ubi aliena comprehendit? A. Quo tandem modo? E. Quia quod senescit corpus, quamvis in juvene, non potest negari pati aliquid; idque cum scimus, non latet animam quiddam quod patitur corpus, neque tamen ullo sensu percipi potest: nam nec video me modo senescere, neque id auditu, aut olfactu, aut gustatu, aut tactu sentio. A. Unde ergo illud nosti? E. Ratione id colligo. A. Quibus argumentis ratio tua nititur? E. Quod alios video senes, qui ut ego nunc sum, juvenes erant. A. Nonne sensus est, quo eos vides, unus de quinque? E. Quis [Col. 1062] negat? Sed ex eo quod illos video, me quoque cum id non videam, conjecto senescere. A. Quid verborum ergo illi definitioni, quo perficiatur addendum putas; cum sensus non sit, nisi non lateat animam corporis passio, nec tamen ita ut eam per aliam passionem, aut per aliud quodlibet intelligat? E. Dic, quaeso, istud paulo planius.