CAPUT XXVI.
Scientia et ratio num in bestiis.
A. Quid? hoc nonne concedis, scientiam non esse, nisi cum res aliqua firma ratione percepta et cognita est? E. Concedo. A. At bestia ratione non utitur. E. Et hoc concedo. A. Non igitur scientia cadit in [Col. 1064] bestiam. Cum autem non latet aliquid, utique scitur; non igitur sentiunt bestiae, si omnis sensus est cum passio corporis per seipsam non latet animam: sentiunt autem, ut paulo ante concessum est: quid ergo dubitamus illam definitionem improbare, quae omnem sensum circumplecti minime potuit, siquidem bestiarum sensus exclusus est?