CAPUT XXIX.
Scientia et sensus quid differant.
A. Quid aliud putas, nisi definitionem illam sensus, ut antea quod nescio quid plus quam sensum includebat, ita nunc contrario vitio vacillare, quod non omnem sensum potuit includere? Habent enim ferae sensum, nec habent scientiam: quidquid autem non latet, scitur; et omne quod scitur, ad scientiam profecto pertinet. De quibus omnibus jam mihi tecum convenit. Aut igitur non est verum, sensum esse passionem corporis non latentem animam; aut eo carent bestiae, quia scientia carent: sensum autem concedimus bestiis: definitio ergo illa vitiosa est. E. Fateor nihil me invenire quo resistam.