• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De quantitate animae De quantitate animae (PL)
CAPUT XXIX.

57.

A. Accipe aliud quo magis nos hujus definitionis pudeat. Nam meministi, ut opinor, tertium definitionis vitium tibi demonstratum, quo prorsus nihil est turpius; cum ex neutra parte vera est, qualis est illa hominis, homo est animal quadrupes: nam sive, omnis homo animal est quadrupes; sive, omne animal quadrupes homo est, qui dicit atque affirmat, insanit profecto, si non jocatur. E. Verum dicis. A. Quid? si in hoc etiam vitio ista nostra deprehenditur, putasne quidquam magis esse quod sit explodendum atque exterminandum de anima? E. Quis id recuset? Sed nollem, si fieri potest, etiam hic tamdiu detineri, atque interrogatiunculis agitari. A. Nihil est quod metuas, jam enim confectum est negotium: an tibi nondum persuasum est, cum de differentia ferarum et hominum ageretur, aliud esse sentire, aliud scire? E. Imo maxime. A. Aliud ergo sensus, aliud scientia. E. Ita est. A. Non autem sentimus ratione, sed aut visu, aut auditu, aut olfactu, aut gustatu, aut tactu. E. Assentior. A. Et omne quod scimus, ratione scimus: nullus igitur sensus scientia est. Quidquid autem non latet, ad scientiam pertinet: ad nullum ergo sensum pertinet non latere, ut nullus homo quadrupes recte dici potest. Quamobrem ista nostra definitio suscepta tua, non solum alienos terminos invasisse, neque aliquid sui juris reliquisse, sed nihil omnino habuisse proprium, totumque alienum occupasse convicta est. E. Quid ergo agemus? Patierisne illam de judicio ita discedere? Quanquam enim ego ei defensionem qualem potui praebuerim, tu tamen ipsam litis formulam, quae [Col. 1068] nos decepit, composuisti. Et ego quidem tametsi obtinere non potui, bona fide adfui, quod mihi satis est: tu vero si praevaricationis arguaris, quid facias, a quo et producta est ut jurgaret audenter, et oppugnata ut turpiter cederet? A. Numquidnam est hic quisquam judex, a quo huic vel mihi metuendum sit? Ego te privatim quasi adhibitus jurisconsultus, instruendi causa refellere volui, ut cum ad judicium ventum fuerit, paratus assistas.

E. Est ergo aliquid quod pro ista proferas, quam mihi invalidissimo temere defendendam tuendamque commendas? A. Est certe.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De quantitate animae (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De la grandeur de l'âme vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung