65.
Deinde quaero abs te, utrum putes in verbis nostris aliud esse ipsum sonum, aliud quod sono significatur. E. Ego utrumque idem puto. A. Dic mihi ergo, sonus ipse unde procedat cum loqueris. E. Quis dubitet a me procedere? A. Abs te ergo sol procedit, dum nominas solem? E. De sono me, non de re ipsa interrogasti. A. Aliud ergo sonus est, aliud res quam significat sonus: tu autem utrumque idem esse dixeras. E. Age, jam concedo aliud esse significantem sonum, aliud rem quae significatur. A. Dic ergo, utrum posses gnarus latinae linguae nominare in loquendo solem, si non intellectus solis praecederet sonum. E. Nullo modo possem. A. Quid? antequam ipsum nomen de ore procedat, si volens id enuntiare aliquandiu te in silentio teneas; nonne in tua cogitatione manet, quod expressa voce alius auditurus est? E. Manifestum est. A. Quid? cum ipse sol tantae sit magnitudinis, num illa notio ejus, quam cogitatione ante vocem [Col. 1072] tenes, aut longa, aut lata, aut quid ejusmodi videri potest? E. Nullo modo.