• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Adversus Praxean

CAP. 12.

[1] Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi non connexae in unitate simplici, interrogo quomodo unicus et singularis pluraliter loquitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, cum debuerit dixisse, Faciam hominem ad imaginem et similitudinem meam, utpote unicus et singularis.

[2] sed et in sequentibus, Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis, fallit aut ludit, ut cum unus et solus et singularis esset numerose loqueretur. aut numquid angelis loquebatur, ut Iudaei interpretantur, quia nec ipsi filium agnoscunt? an quia ipse erat pater filius spiritus, ideo pluralem se praestans pluraliter sibi loquebatur?

[3] immo quia iam adhaerebat illi filius, seconda persona, sermo ipsius, et tertia, spiritus in sermone, ideo pluraliter pronuntiavit Faciamus et Nostrani et Nobis. cum quibus enim faciebat hominem, et quibus faciebat similem? filio quidem qui erat induturus hominem, spiritu vero qui erat sanctificaturus hominem, quasi cum ministris et arbitris ex unitate trinitatis loquebatur.

[4] denique sequens scriptura distinguit inter personas : deus hominem, ad imaginem dei fecit illum. cur non suam, si unus qui faciebat et non erat ad cuius faciebat? erat autem ad cuius imaginem faciebat, ad filii scilicet, qui homo futurus certior et verior imaginem suam fecerat dici hominem qui tunc de limo formari habebat, imago veri et similitudo.

[5] sed et in antecedentibus operibus mundi quomodo scriptum est? primum quidem, nondum filio apparente Et dixit deus Fiat lux, et facta est. ipse statim sermo lux vera quae illuminat hominem venientem in hunc mundum, et per illum mundialis quoque lux. exinde autem in sermone, Christo adsistente et administrante, deus voluit fieri et deus fecit : Et dixit deus Fiat firmamentum, et fecit deus firmamentum; Et dixit deus Fiant luminaria, et fecit deus luminare maius et minus. sed et cetera utique idem fecit qui et priora, id est sermo dei per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil.

[6] qui si ipse deus est secundum Ioannem - Deus erat sermo - habes duos, alium dicentem ut fiat, alium facientem. alium autem quomodo accipere debeas iam professus sum, personae non substantiae nomine, ad distinctionem non ad divisionem.

[7] ceterum ubique teneo unam substantiam in tribus cohaerentibus, tamen alium dicam oportet ex necessitate sensus eum qui iubet et eum qui facit. nam nec iuberet, si ipse faceret dum iuberet fieri. per eum tamen iubebat, haud sibi iussurus si unus esset, aut sine iussu facturus; quia non expectasset ut sibi iuberet.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Adversus Praxean
Übersetzungen dieses Werks
Against Praxeas vergleichen
Contre Praxéas vergleichen
Gegen Praxeas. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Appendix - Against Praxeas

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung