CAP. 26.
[1] Propter unum Philippi sermonem et domini responsionem ad eum videmur Ioannis evangelium decucurrisse; ne tot manifeste pronuntiata et ante et postea unus sermo subvertat, secundum
omnia potius quam adversus omnia, etiam adversus suos sensus, interpretandus.
[2] ceterum ut alia evangelia non interponam quae nativitate dominica fidem confirmant, sufficit eum qui nasci habebat ex virgine ab ipso annuntiari angelo filium dei deter- minatum : Spiritus dei superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit te, propterea quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei.
[3] volent quidem et hic argumentari, sed veritas prae- valebit. nempe, inquiunt, filius dei deus est, et virtus altissimi altissimus est: nec pudet illos inicere quod, si esset, scriptum fuisset. quem enim verebatur ut non aperte pronuntiaret, Deus superveniet et altissimus obumbrabit te? dicens autem, Spiritus dei, etsi spiritus deus, tamen non directo deum nominans portionem totius intellegi voluit quae cessura erat in filii nomen.
[4] hic spiritus dei idem erit sermo. sicut enim Ioanne dicente, Sermo caro factus est, spiritum quoque intellegimus in mentione sermonis, ita et hic sermonem quoque agnoscimus in nomine spiritus. nam et spiritus substantia est sermonis et sermo operatio spiritus, et duo unum sunt.
[5] ceterum alium Ioannes profitebitur carnem factum, alium angelus carnem futurum, si non et spiritus sermo est et sermo spiritus. sicut ergo sermo dei non est ipse cuius est, ita nec spiritus, etsi deus dictus est, non tamen ipse est cuius est dictus. nulla res alicuius ipsa est cuius est. plane cum quid ex ipso est, et sic eius est dum ex ipso sit, potest tale quid esse quale et ipse ex quo est et cuius est:
[6] et ideo spiritus deus et sermo deus, quia ex deo, non tamen ipse ex quo est. quodsi spiritus dei, tamquam substantiva res, non erit ipse deus sed hactenus deus qua ex ipsius dei substantia, qua et substantiva res est et ut portio aliqua totius, multo magis virtus altissimi non erit ipse altissimus, quia nec substantiva res est quod est spiritus, sicut nec sapientia nec providentia : et haec enim substantiae non sunt sed accidentia uniuscuiusque substantiae.
[7] virtus spiritui accidit, nec ipsa erit spiritus. his itaque rebus, quodcunque sunt, spiritu dei et sermone et virtute, conlatis in virginem, quod de ea nascitur filius dei est.
[8] hoc se et in istis evangeliis ipse testatur statim a puero Non scitis, inquit, quod in patria mei me esse oportet? hoc et satanas cum in temptationibus novit : Si filius dei es. hoc et exinde daemonia confitentur : Scimus qui sis, filius dei. patrem et ipse adorat. Christum se dei a Petro agnitum non negat. insultans in spiritu ad patrem, Confiteor, inquit, tibi pater quod absconderis haec a sapientibus.
[9] hic quoque patrem nemini notum nisi filio affirmat, et patris filium confessurum confessores et negaturum negatores suos apud patrem, inducens parabolam filii, non patris, in vineam missi post aliquot servos et occisi a malis rusticis et a patre defensi, ignorans et ipse diem et horam ultimam soli patri notam, disponens regnum discipulis quomodo et sibi dispositum dicit a patre, habens potestatem legiones angelorum postulandi ad auxilium a patre si vellet, exclamans quod se deus reliquisset, in patris manibus spiritum ponens, et post resurrectionem spondens missurum se discipulis promis- sionem patris, et novissime mandans ut tinguerent in patrem et filium et spiritum sanctum, non in unum : nam nec semel sed ter, ad singula nomina in personas singulas, tinguimur.