• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De virginibus velandis De Virginibus Velandis

VI.

[1] Videamus nunc, si et apostolus formam vocabuli istius secundum Genesim observat, sexui deputans illuc, sic mulierem vocans virginem Mariam quemadmodum et Genesis Evam. Scribens enim ad Galatas: Misit, inquit, deus filium suum factum ex muliere, quam utique virginem constat fuisse, licet Hebion resistat. [2] Agnosco et angelum Gabrielem ad virginem missum; sed cum benedicit illam, inter mulieres, non inter virgines deputat: Benedicta tu inter mulieres. Sciebat et angelus mulierem etiam virginem dici. [3] Sed et ad haec duo ingeniose quidam respondisse sibi visus est, quoniam quidem desponsata est Maria, idcirco et ab angelo et ab apostolo mulierem pronuntiatam; 'desponsata enim quodammodo nupta'. Tamen inter quodammodo et verum satis interest, dumtaxat hoc in loco; nam alibi ita sane habendum est. [4] Nunc vero non quasi iam nuptam mulierem Mariam pronuntiaverunt, sed quasi nihilominus feminam, etiamsi non sponsam, quasi hoc a primordio dictam; illud enim praeiudicet necesse est, a quo forma descendit. [5] Ceterum quod pertineat ad hoc capitulum, si hic desponsatae adaequatur, ut ideo mulier dicta sit Maria, non qua femina, sed qua maritata, iam ergo Christus non ex virgine natus est, quia ex desponsata, quae virgo esse desierit hoc nomine; quod si ex virgine natus est, licet ex desponsata, tamen integra, agnosce mulierem etiam virginem, etiam integram dici. [6] Hic certe nihil prophetice dictum videri potest, ut futuram mulierem, id est nuptam, apostolus nominarit dicendo factum ex muliere; non enim poterat posteriorem mulierem nominare, de qua Christus nasci non habebat, id est virum passam, sed illam, quae erat praesens, quae erat virgo et mulier vocabatur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Virginibus Velandis
Übersetzungen dieses Werks
Du voile des vierges vergleichen
On the Veiling of Virgins vergleichen
Über die Verschleierung der Jungfrauen. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - On the Veiling of Virgins

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung