• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De consensu Euangelistarum l. iv De consensu evangelistarum
Liber secundvs

78.

152. Sequitur Matthaeus: Et factum est, cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: " Scitis quia post biduum Pascha fiet et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur ". Huic attestantur alii duo Marcus et Lucas ab eodem ordine non recedentes. Neque hoc tamquam a Domino dictum insinuant; hoc enim intimare praetermiserunt. Ex sua tamen persona et Marcus dicit: Erat autem Pascha et azyma post biduum, et Lucas: Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha. Sic ergo appropinquabat, ut esset post biduum, sicut alii duo apertius consonant. Ioannes vero tribus quidem locis commemoravit eiusdem diei festi propinquitatem, cum alia quaedam duobus superioribus locis narraret, tertio autem loco apparet eius narratio circa ipsa versari tempora, ubi hoc etiam illi tres intimant, id est impendentis iam dominicae passionis.

78. 153. Sed hoc videri potest parum diligenter intuentibus esse contrarium, quod Matthaeus et Marcus posteaquam dixerunt Pascha post biduum futurum, deinde commemoraverunt quod erat Iesus in Bethania, ubi de unguento illo pretioso dicitur, Ioannes autem ante sex dies Paschae dicit Iesum venisse in Bethaniam de unguento eadem narraturus. Quomodo ergo secundum illos duos post biduum futurum erat Pascha, cum posteaquam id dixerunt, inveniantur cum Ioanne in Bethania illud de unguento quod ipse narrantes, tunc autem ipse dicat post sex dies futurum Pascha? Sed qui ita moventur non intellegunt Matthaeum et Marcum illud quod in Bethania de unguento factum erat recapitulando posuisse, non post illam de biduo praedicationem suam, sed ante iam factum, cum adhuc sex diesessent ad Pascha. Non enim quisquam eorum, cum dixisset post biduum futurum Pascha, sic adiunxit de illo facto in Bethania, ut diceret: " Post haec cum esset in Bethania "; sed Matthaeus quidem: Cum autem esset, inquit, Iesus in Bethania , Marcus autem: cum esset Bethaniae , quod utique intellegitur et antequam illa dicerentur quae ante biduum Paschae dicta sunt. Sicut ergo ex Ioannis narratione colligitur, ante sex dies Paschae venit in Bethaniam, ibi factum est illud convivium, ubi de unguento pretioso fit commemoratio, inde venit Hierosolymam sedens super asellum, deinde postea geruntur ea quae narrant post hunc adventum eius Hierosolymis gesta. Ex illo ergo die, quo venit in Bethaniam atque illud de unguento factum est, usque ad diem, quo ista omnia gesta atque dicta sunt, intellegimus etiam evangelistis non commemorantibus consumptum fuisse quadriduum, utoccurreret dies, quem ante biduum Paschae duo definierunt. Lucas autem cum ait: Appropinquabat dies festus azymorum, non expressit biduum, sed hanc propinquitatem, quam commemoravit, in ipso intervallo bidui debemus accipere. Ioannes vero cum dicit: Proximum erat Pascha Iudaeorum, non hoc biduum vult intellegi, sed sex dies ante Pascha. Proinde, cum quaedam post hoc dictum commemorasset, tunc iam volens ostendere quam proximum fuisse Pascha dixisset: Iesus ergo ante sex dies, inquit, Paschae venit in Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Iesus. Fecerunt autem ei cenam ibi. Hoc est illud quod commemorant recapitulantes Matthaeus et Marcus, cum iam dixissent post biduum futurum Pascha. Recapitulando ergo ad illum diem redeunt in Bethania, qui erat ante sex dies Paschae, et narrant quod Ioannes de cena et unguento, unde venturus erat Hierosolymam et peractis illic quae narrata sunt perventurus ad diem, qui erat ante biduum Paschae. Unde isti digressi sunt, ut recapitulando commemorarent quod ante in Bethania de unguento gestum est, cuius rei peracta narratione illuc iterum redeunt, unde digressi fuerant, id est ut iam sermo Domini narretur, quem habuit ante biduum Paschae. Nam si tollamus de medio quod gestum in Bethania digredientes ab ordine recolendo et recapitulando narrarunt et ipsum ordinem contexamus, ita sermo dirigitur secundum Matthaeum dicente Domino: Scitis, quia post biduum Pascha fiet et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur.Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiphas. Et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem: " Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo ". Tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Iudas Scarioth, ad principes sacerdotum, et cetera. Inter illud enim quod dictum est: ne tumultus fieret in populo, et illud quod dictum est: tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Iudas, interpositum est illud de Bethania quod recapitulando dixerunt, quo nos praetermisso contexuimus narrationem, ut insinuaremus non repugnare ordinem temporum. Secundum Marcum autem eodem Bethaniae convivio, quod recapitulando et ipse interposuit, similiter praetermisso ita se ordo narrationis tenet: Erat autem Pascha et azyma post biduum, et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent. Dicebant enim: " Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi ". Et Iudas Scarioth, unus ex duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum et cetera. Etiam hic inter illud quod dictum est: ne forte tumultus fieret populi, et illud quod adiunximus: et Iudas Scariothes unus ex duodecim, positum est illud de Bethania quod recapitulando dixerunt. Lucas sane ipsam rem gestam in Bethania praetermisit. Haec diximus propter sexdies ante Pascha, quos dixit Ioannes cum in Bethania rem gestam narraret, et biduum ante Pascha quod Matthaeus Marcusque dixerunt, cum post hoc a se dictum illud ipsum in Bethania quod Ioannes, commemorarent.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De consensu evangelistarum
Übersetzungen dieses Werks
Accord des Évangélistes vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung