2.
3. Sequitur Marcus et dicit: Et stupebant super doctrinam eius; erat enim docens eos quasi potestatemhabens et non sicut scribae eorum. Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo et exclamavit dicens: " Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos ", et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Et erat praedicans in synagogis eorum et in omni Galilaea et demonia eiciens. Et in hoc toto loco quamvis sint quaedam, quae cum solo Luca dixit, tamen iam tractata sunt, cum Matthaei narrationem continuam teneremus, quia in ipsum ordinem sic incurrerant, ut ea praetermittenda non arbitrarer. Sed Lucas de spiritu immundo ait, quod sic exierit ab homine, ut nihil ei noceret. Marcus autem: Et discerpens eum, inquit, spiritus immundus, exclamans voce magna, exit ab eo. Potest ergo videri contrarium: quomodo enim discerpens vel, sicut aliqui codices habent, convexans eum, cui nihil nocuit secundum Lucam? Sed et ipse Lucas: Et cum proiecisset illum, inquit, demonium in medium, exit ab illo nihilque ei nocuit. Unde intellegitur hoc dixisse Marcum convexans eum quod Lucas dixit cum proiecisset eum in medium, ut quod secutus ait: Nihilque ei nocuit hoc intellegatur, quod illa iactatio membrorum atque vexatio non eum debilitavit, sicut solent exire demonia etiam quibusdam membris amota vexatione elisis.