• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De consensu Euangelistarum l. iv De consensu evangelistarum
Liber primus

23.

31. Istae, inquiunt, fabulae sunt aut interpretandae a sapientibus aut ridendae; nos autem Iovem colimus, de quo ait Maro:

Iovis omnia plena,

id est omnia vivificantem spiritum. Merito ergo et Varro Iovem opinatus est coli a Iudaeis, quia dicit per prophetam: Caelum et terram ego impleo. Quid illud quod idem poeta dicit aethera? Quomodo accipiunt? Sic enim ait:

Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether,

coniugis in gremium laetae descendit.

Aetherem quippe non spiritum, sed corpus esse dicunt sublime, quo caelum super aerem distenditur. An poetae conceditur nunc secundum platonicos, ut non corpus, sed spiritus, nunc secundum stoicos loqui, ut corpus sit Deus? Quid ergo in Capitolio colunt? Si spiritum, si denique ipsum caelum corporeum, quid illic facit scutum illud Iovis, quod appellant Aegida? Nempe origo nominis huius ita redditur, quia Iovem a matre occultatum capra nutrivit. An et hoc poetae mentiuntur? Numquid et Capitolia Romanorum opera sunt poetarum? Quid sibi autem vult ista non poetica, sed plane mimica varietas, deos secundum philosophos in libris quaerere, secundum poetas in templis adorare?

23. 32. Sed numquid etiam ille Euhemerus poeta fuit, qui et ipsum Iovem et Saturnum patrem eius et Plutonem atque Neptunum fratres eius ita planissime homines fuisse prodit, ut eorum cultores gratias magis poetis agere debeant, quia non ad eos dehonestandos, sed potius ad exornandos multa finxerunt? Quamvis et ipsum Euhemerum ab Ennio poeta in latinam linguam esse conversum Cicero commemoret. Nunquid et ipse Cicero poeta fuit, qui eum, cum quo in Tusculanis disputat, tamquam secretorum conscium admonet dicens: Si vero scrutari vetera, et ex eis quae scriptores Graeciae prodiderunt, eruere coner, ipsi illi maiorum gentium dii qui habentur, hinc a nobis profecti in caelum reperientur. Quaere quorum demonstrentur sepulcra in Graecia; reminiscere, quoniam es initiatus, quae tradantur mysteriis; tum denique quam hoc late pateat intelleges. Hic certe istorum deos homines fuisse satis confitetur, in caelum autem pervenisse benevole suspicatur, quamquam et hunc honorem opinionis ab hominibus eis esse delatum, non dubitavit publice dicere, cum de Romulo loqueretur: Qui hanc urbem, inquit, condidit, Romulum ad deos immortales benevolentia famaque sustulimus. Quid igitur mirum est, si hoc fecerunt antiquiores homines de Iove et Saturno et ceteris, quod Romani de Romulo, quod denique iam recentioribus temporibus etiam de Caesare facere voluerunt? Quibus et Vergilius adulationem carminis addidit dicens:

Ecce Dionaei processit Caesaris astrum.

Videant ergo, ne forte historica veritas sepulchra falsorum deorum ostendat in terra, vanitas autem poetica stellas eorum non figat, sed fingat in caelo. Neque enim re vera stella illa Iovis est aut illa Saturni, sed post eorum mortem sideribus ab initio mundi conditis haec nomina imposuerunt homines, qui illos mortuos quasi deos haberi voluerunt. De quibus quid tantum mali castitas aut quid tantum boni voluptas commeruit, ut inter astra, quae cum sole et luna circumeunt, Venus habeat stellam et Minerva non habeat?

23. 33. Sed fuerit et Cicero academicus incertior quam poetae, qui sepulchra deorum commemorare ausus est litterisquemandare quamvis hoc non ex opinione propria praesumpserit, sed ex ipsorum sacrorum traditione commemoraverit. Numquid et Varro vel tamquam poeta fingit vel tamquam academicus dubie ponit, quod dicit talium deorum sacra ex cuiusque eorum vita vel morte, qua inter homines vixerunt vel obierunt, esse composita? Numquid et Leon ille sacerdos aegyptius poeta vel academicus fuit, qui macedoni Alexandro diversam quidem a Graecorum opinione istorum deorum originem verumtamen ita prodit, ut eos homines fuisse declaret?

23. 34. Sed quid ad nos? Dicant se Iovem non hominem mortuum colere nec homini mortuo Capitolium dedicasse, sed spiritui vivificanti omnia quo mundus impletur, et scutum eius in honorem nutricis eius factum de pelle caprina interpretentur ut volunt. Quid dicunt de Saturno? Quem Saturnum colunt? Nonne ille est, qui primus ab Olympo venit:

Arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis,

qui genus indocile et dispersum montibus altis

composuit legesque dedit, Latiumque vocari

maluit, his quoniam latuisset tutus in oris?

Nonne ipsum eius simulacrum, quod cooperto capite fingitur, quasi latentem indicat? Nonne ipse Italis ostendit agriculturam,quod falce demonstrat? Non, inquiunt; nam videris, si fuit ille homo et rex quidam, de quo ista narrantur; nos tamen Saturnum interpretamur " universum tempus ", quod graecum etiam vocabulum eius ostendit; vocatur enim Κρόνος, quod aspiratione addita etiam temporis nomen est, unde et latine Saturnus appellatur, quasi saturetur annis. Quid iam cum istis agendum sit, nescio, qui conantes in melius interpretari nomina et simulacra deorum suorum, fatentur maiorem deum suum et patrem ceterorum tempus esse. Quid enim aliud indicant quam omnes deos suos temporales esse, quorum patrem ipsum tempus constituunt?

23. 35. Erubuerunt hinc philosophi eorum recentioresplatonici, qui iam christianis temporibus fuerunt, et Saturnum aliter interpretari conati sunt dicentes appellatum χρόνον, velut a satietate intellectus, eo quod graece satietas χόρος, intellectus autem sive mens νους dicitur. Cui videtur suffragari et latinum nomen quasi ex prima latina parte et graeca posteriore compositum, ut diceretur Saturnus, tamquam satur, νους. Videruntquam esset absurdum, si filius temporis Iuppiter haberetur, quem deum aeternum vel putabant vel putari volebant. At vero secundum istam novellam interpretationem, quam veteres eorum si habuissent mirum si Ciceronem Varronemque latuisset, Saturni filium Iovem dicunt tamquam ab illa summa mente profluentem spiritum, quam volunt esse velut animam mundi huius omnia caelestia et terrena corpora implentem. Unde illud Maronis est, quod paulo ante commemoravi:

Iovis omnia plena.

Numquid non, si possent isti, sicut ipsam interpretationem ita etiam superstitionem hominum commutarent et aut nulla simulacra aut certe Saturno potius quam Iovi Capitolia constituerent? Neque enim ullam animam rationalem sapientem fieri disputant nisi participatione summae illius incommutabilisque sapientiae, non solum cuisquam hominis animam, sed ipsius etiam mundi, quam dicunt Iovem; nos vero esse quandam summam Dei sapientiam, cuius participatione fit sapiens, quaecumque anima fit vere sapiens, non tantum concedimus, verum etiam maxime praedicamus. Utrum autem universa ista corporalis moles, quae mundus appellatur,habeat quandam animam vel quasi animam suam, id est rationalem vitam qua ita regatur sicut unumquodque animal, magna atque abdita quaestio est, nec affirmari debet ista opinio nisi comperta, quod vera sit, nec refelli nisi comperta, quod falsa sit. Quid autem hoc ad hominem, etiamsi semper eum lateat, quando quidem nulla anima fit sapiens vel beata ex alia quacumque anima, sed ex illa sola summa atque incommutabili Dei sapientia?

23. 36. Romani tamen, qui non Saturno, sed Iovi Capitolium condiderunt, vel aliae nationes, quae Iovem praecipue supra ceteros deos colendum esse putaverunt, non hoc quod isti senserunt. Qui secundum istam suam novam opinionem et summas arces, si quicquam in his rebus potestatis habuissent, Saturno potius dedicarent; et mathematicos vel genethliacos maxime delerent, qui Saturnum, quem sapientum effectorem isti dicerent, maleficum deum inter alia sidera constituerent. Quae opinio tantum contra illos in animis humanis praevaluit, ut nec nominare illum velint, senem potius quam Saturnum appellantes, tam timida superstitione, ut iam Carthaginienses pene vico suo nomen mutaverint, " Vicum senis " crebrius quam " Vicum Saturni " appellantes.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De consensu evangelistarum
Übersetzungen dieses Werks
Accord des Évangélistes vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung