• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De consensu Euangelistarum l. iv De consensu evangelistarum
Liber primus

33.

51. Deinde quod de felicitatis rerum humanarum deminutioneper christiana tempora conqueruntur, si libros philosophorum suorum legant ea reprehendentium quae nunc eis etiam recusantibus et murmurantibus subtrahuntur, tum vero magnam laudem repperient temporum christianorum. Quid enim eis minuitur felicitatis, nisi quod pessime luxurioseque abutebantur in magnam Creatoris iniuriam? Nisi forte hinc sunt tempora mala, quia per omnes pene civitates cadunt theatra, caveae turpitudinum et publicae professiones flagitiorum, cadunt et fora vel moenia, in quibus demonia colebantur. Unde enim cadunt nisi inopia rerum, quarum lascivo et sacrilego usu constructa sunt? Nonne Cicero eorum cum Roscium quemdam laudaret histrionem ita peritum dixit, ut solus esset dignus qui in scenam deberet intrare; ita virum bonum, ut solus esset dignus qui eo non deberet accedere ? Quid aliud apertissime ostendens nisi illam scenam esse tam turpem ut tanto minus ibi homo esse debeat, quanto fuerit magis vir bonus? Et tamen dii eorum tali dedecore placabantur, quale a viris bonis removendum esse censebat. Est etiam hinc eiusdem ipsius Ciceronis aperta confessio, ubi ait sibi Floram matrem ludorum celebritate placandam. In quibus ludis tanta exhiberi turpitudo consuevit, ut in eorum comparatione ceteri honesti sint, a quibus tamen etiam ipsis agendis viri boni prohibentur. Quae ista est Flora mater, qualis dea est, quam celebrior ethabenis effusioribus laxata conciliat et propitiat turpitudo? Quanto iam honestius in scaenam Roscius intrabat, quam Cicero deam talem colebat? Si deminuta rerum copia, quae in haec celebranda funduntur, dii gentium offenduntur, apparet, quales sint qui talibus delectantur. Si autem ipsi irati ista minuunt, utilius irascuntur quam placantur. Quapropter aut philosophos suos arguant, qui talia in luxuriosis hominibus reprehenderunt, aut deos suos frangant, qui talia de suis cultoribus exegerunt, si tamen iam inveniunt vel quos frangant vel quos abscondant, christianorum vero temporibus defectum rerum secundarum, quo in turpia et noxia diffluebant, blasphemando imputare desistant, ne magis nos unde amplius Christi potestas laudetur admoneant.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De consensu evangelistarum
Übersetzungen dieses Werks
Accord des Évangélistes vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung