Caput XXV: De prosperitatibus, quas Constantino imperatori Christiano deus contulit.
Nam bonus deus, ne homines, qui eum crederent propter aeternam uitam colendum, has sublimitates et regna terrena existimarent posse neminem consequi, nisi daemonibus supplicet, quod hi spiritus in talibus multum ualerent, Constantinum imperatorem non supplicantem daemonibus, sed ipsum uerum deum colentem tantis terrenis inpleuit muneribus, quanta optare nullus auderet; cui etiam condere ciuitatem Romano imperio sociam, uelut ipsius Romae filiam, sed sine aliquo daemonum templo simulacroque concessit. diu imperauit, uniuersum orbem Romanum unus Augustus tenuit et defendit; in administrandis et gerendis bellis uictoriosissimus fuit, in tyrannis obprimendis per omnia prosperatus est; grandaeuus aegritudine et senectute defunctus est, filios imperantes reliquit. sed rursus ne imperator quisquam ideo Christianus esset, ut felicitatem Constantini mereretur, cum propter uitam aeternam quisque debeat esse Christianus: Iouianum multo citius quam Iulianum abstulit; Gratianum ferro tyrannico permisit interimi, longe quidem mitius quam magnum Pompeium colentem uelut Romanos deos. nam ille uindicari a Catone non potuit, quem ciuilis belli quodammodo heredem reliquerat; iste autem, quamuis piae animae solacia talia non requirant, a Theodosio uindicatus est, quem regni participem fecerat, cum paruulum haberet et fratrem, auidior fidae societatis quam nimiae potestatis.