Caput I: De quaestione naturalis theologiae cum philosophis excellentioris scientiae discutienda.
Nunc intentiore nobis opus est animo multo quam erat in superiorum solutione quaestionum et explicatione librorum. de theologia quippe, quam naturalem uocant, non cum quibuslibet hominibus - non enim fabulosa est uel ciuilis, hoc est uel theatrica uel urbana; quarum altera iactitat deorum crimina, altera indicat deorum desideria criminosiora ac per hoc malignorum potius daemonum quam deorum - , sed cum philosophis est habenda conlatio; quorum ipsum nomen si Latine interpretemur, amorem sapientiae profitetur. porro si sapientia deus est, per quem facta sunt omnia, sicut diuina auctoritas ueritasque monstrauit, uerus philosophus est amator dei. sed quia res ipsa, cuius hoc nomen est, non est in omnibus, qui hoc nomine gloriantur - neque enim continuo uerae sapientiae sunt amatores quicumque appellantur philosophi - profecto ex omnibus, quorum sententias ex litteris nosse potuimus, eligendi sunt cum quibus non indigne quaestio ista tractetur. neque enim hoc opere omnes omnium philosophorum uanas opiniones refutare suscepi, sed eas tantum, quae ad theologian pertinent, quo uerbo Graeco significari intellegimus de diuinitate rationem siue sermonem; nec eas omnium, sed eorum tantum, qui cum et esse diuinitatem et humana curare consentiant, non tamen sufficere unius incommutabilis dei cultum ad uitam adipiscendam etiam post mortem beatam, sed multos ab illo sane uno conditos atque institutos ob eam causam colendos putant. hi iam etiam Varronis opinionem ueritatis propinquitate transcendunt; siquidem ille totam theologian naturalem usque ad mundum istum uel animam eius extendere potuit, isti uero supra omnem animae naturam confitentur deum, qui non solum mundum istum uisibilem, qui saepe caeli et terrae nomine nuncupatur, sed etiam omnem omnino animam fecerit, et qui rationalem et intellectualem, cuius generis anima humana est, participatione sui luminis incommutabilis et incorporei beatam facit. hos philosophos Platonicos appellatos a Platone doctore uocabulo deriuato nullus, qui haec uel tenuiter audiuit, ignorat. de hoc igitur Platone, quae necessaria praesenti quaestioni existimo, breuiter attingam, prius illos commemorans, qui eum in eodem genere litterarum tempore praecesserunt.