• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber IX

Caput III: Quae daemonibus Apuleius adscribat, quibus cum rationem non subtrahat, nihil uirtutis adsignat.

Quae igitur est differentia daemonum bonorum et malorum? quandoquidem Platonicus Apuleius de his uniuersaliter disserens et tam multa loquens de aeriis eorum corporibus de uirtutibus tacuit animorum, quibus essent praediti, si essent boni. tacuit ergo beatitudinis causam, indicium uero miseriae tacere non potuit, confitens eorum mentem, qua rationales esse perhibuit, non saltem inbutam munitamque uirtute passionibus animi inrationabilibus nequaquam cedere, sed ipsam quoque, sicut stultarum mentium mos est, procellosis quodammodo perturbationibus agitari. uerba namque eius de hac re ista sunt: ex hoc ferme daemonum numero, inquit, poetae solent haudquaquam procul a ueritate osores et amatores quorundam hominum deos fingere; hos prosperare et euehere, illos contra aduersari et adfligere; igitur et misereri et indignari, et angi et laetari omnemque humani animi faciem pati, simili motu cordis et salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare. quae omnes turbelae tempestatesque procul a deorum caelestium tranquillitate exulant. num est in his uerbis ulla dubitatio, quod non animorum aliquas inferiores partes, sed ipsas daemonum mentes, quibus rationalia sunt animalia, uelut procellosum salum dixit passionum tempestate turbari? ut ne hominibus quidem sapientibus conparandi sint, qui huiusmodi perturbationibus animorum, a quibus humana non est inmunis infirmitas, etiam cum eas huius uitae condicione patiuntur, mente inperturbata, resistunt, non eis cedentes ad aliquid adprobandum uel perpetrandum, quod exorbitet ab itinere sapientiae et lege iustitiae; sed stultis mortalibus et iniustis non corporibus, sed moribus similes - ut non dicam deteriores, eo quo uetustiores et debita poena insanabiles - ipsius quoque mentis, ut iste appellauit, salo fluctuant, nec in ueritate atque uirtute, qua turbulentis et prauis affectionibus repugnatur, ex ulla animi parte consistunt.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung