• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber X

Caput VII: Quod sanctorum angelorum ea sit in nos dilectio, ut nos non suos, sed unius ueri dei uelint esse cultores.

Merito illi in caelestibus sedibus constituti inmortales et beati, qui creatoris sui participatione congaudent, cuius aeternitate firmi, cuius ueritate certi, cuius munere sancti sunt, quoniam nos mortales et miseros, ut inmortales beatique simus, misericorditer diligunt, nolunt nos sibi sacrificari, sed ei, cuius et ipsi nobis cum sacrificium se esse nouerunt. cum ipsis enim sumus una ciuitas dei, cui dicitur in psalmo: gloriosissima dicta sunt de te, ciuitas dei; cuius pars in nobis peregrinatur, pars in illis opitulatur. de illa quippe superna ciuitate, ubi dei uoluntas intellegibilis atque incommutabilis lex est, de illa superna quodammodo curia - geritur namque ibi cura de nobis - ad nos ministrata per angelos sancta illa scriptura descendit, ubi legitur: sacrificans dis eradicabitur, nisi domino soli. huic scripturae, huic legi, praeceptis talibus tanta sunt adtestata miracula, ut satis appareat, cui nos sacrificari uelint inmortales ac beati, qui hoc nobis uolunt esse quod sibi.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung