• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber X

Caput XXII: Vnde sit sanctis aduersum daemones potestas et unde cordis uera purgatio.

Vera pietate homines dei aeriam potestatem inimicam contrariam que pietati exorcizando eiciunt, non placando, omnes que tentationes aduersitatis eius uincunt orando non ipsam, sed deum suum aduersus ipsam. non enim aliquem uincit aut subiugat nisi societate peccati. in eius ergo nomine uincitur, qui hominem adsumpsit egitque sine peccato, ut in ipso sacerdote ac sacrificio fieret remissio peccatorum, id est per mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum, per quem facta peccatorum purgatione reconciliamur deo. non enim nisi peccatis homines separantur a deo, quorum in hac uita non fit nostra uirtute, sed diuina miseratione purgatio, per indulgentiam illius, non per nostram potentiam; quia et ipsa quantulacumque uirtus, quae dicitur nostra, illius est nobis bonitate concessa. multum autem nobis in hac carne tribueremus, nisi usque ad eius depositionem sub uenia uiueremus. propterea ergo nobis per mediatorem praestita est gratia, ut polluti carne peccati carnis peccati similitudine mundaremur. hac dei gratia, qua in nos ostendit magnam misericordiam suam, et in hac uita per fidem regimur, et post hanc uitam per ipsam speciem incommutabilis ueritatis ad perfectionem plenissimam perducemur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung