Caput II: De cognoscendo deo, ad cuius notitiam nemo hominum peruenit, nisi per mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum.
Magnum est et admodum rarum uniuersam creaturam corpoream et incorpoream consideratam conpertamque mutabilem intentione mentis excedere atque ad incommutabilem dei substantiam peruenire et illic discere ex ipso, quod cunctam naturam, quae non est quod ipse, non fecit nisi ipse. sic enim deus cum homine non per aliquam creaturam loquitur corporalem, corporalibus instrepens auribus, ut inter sonantem et audientem aeria spatia uerberentur, neque per eiusmodi spiritalem, quae corporum similitudinibus figuratur, sicut in somnis uel quo alio tali modo - nam et sic uelut corporis auribus loquitur, quia uelut per corpus loquitur et uelut interposito corporalium locorum interuallo; multum enim similia sunt talia uisa corporibus - , sed loquitur ipsa ueritate, si quis sit idoneus ad audiendum mente, non corpore. ad illud enim hominis ita loquitur, quod in homine ceteris, quibus homo constat, est melius, et quo ipse deus solus est melior. cum enim homo rectissime intellegatur uel, si hoc non potest, saltem credatur factus ad imaginem dei: profecto ea sui parte est propinquior superiori deo, qua superat inferiores suas, quas etiam cum pecoribus communes habet. sed quia ipsa mens, cui ratio et intellegentia naturaliter inest, uitiis quibusdam tenebrosis et ueteribus inualida est, non solum ad inhaerendum fruendo, uerum etiam ad perferendum incommutabile lumen, donec de die in diem renouata atque sanata fiat tantae felicitatis capax, fide primum fuerat inbuenda atque purganda. in qua ut fidentius ambularet ad ueritatem, ipsa ueritas, deus dei filius, homine adsumpto, non deo consumpto, eandem constituit et fundauit fidem, ut ad hominis deum iter esset homini per hominem deum. hic est enim mediator dei et hominum, homo Christus Iesus. per hoc enim mediator, per quod homo, per hoc et uia. quoniam si inter eum qui tendit et illud quo tendit uia media est, spes est perueniendi; si autem desit aut ignoretur qua eundum sit, quid prodest nosse quo eundum sit? sola est autem aduersus omnes errores uia munitissima, ut idem ipse sit deus et homo; quo itur deus, qua itur homo.