• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XI

Caput XV: Quid sentiendum sit de eo, quod dictum est: ab initio diabolus peccat.

Illud etiam, quod ait de diabolo Iohannes: ab initio diabolus peccat, non intellegunt, si natura talis est, nullo modo esse peccatum. sed quid respondetur propheticis testimoniis, siue quod ait Esaias sub figurata persona principis Babyloniae diabolum notans: quomodo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur; siue quod Hiezechiel: in deliciis paradisi dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus es? ubi intellegitur fuisse aliquando sine peccato. nam expressius ei paulo post dicitur: ambulasti in diebus tuis sine uitio. quae si aliter conuenientius intellegi nequeunt, oportet etiam illud, quod dictum est: in ueritate non stetit, sic accipiamus, quod in ueritate fuerit, sed non permanserit; et illud, quod ab initio diabolus peccat, non ab initio, ex quo creatus est, peccare putandus est, sed ab initio peccati, quod ab ipsius superbia coeperit esse peccatum. nec illud, quod scriptum est in libro Iob, cum de diabolo sermo esset: hoc est initium figmenti domini, quod fecit ad inludendum ab angelis suis - cui consonare uidetur et psalmus, ubi legitur: draco hic, quem finxisti ad inludendum ei - , sic intellegendum est, ut existimemus talem ab initio creatum, cui ab angelis inluderetur, sed in hac poena post peccatum ordinatum. initium ergo eius figmentum est domini; non enim est ulla natura etiam in extremis infimisque bestiolis, quam non ille constituit, a quo est omnis modus, omnis species, omnis ordo, sine quibus nihil rerum inueniri uel cogitari potest; quanto magis angelica creatura, quae omnia cetera, quae deus condidit, naturae dignitate praecedit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung