Caput XXV: De tripertita totius philosophiae disciplina.
Quantum intellegi datur, hinc philosophi sapientiae disciplinam tripertitam esse uoluerunt, immo tripertitam esse animaduertere potuerunt - neque enim ipsi instituerunt ut ita esset, sed ita esse potius inuenerunt - , cuius una pars appellaretur physica, altera logica, tertia ethica ; - quarum nomina Latina iam multorum litteris frequentata sunt, ut naturalis, rationalis moralisque uocarentur; quas etiam in octauo libro breuiter strinximus - ; non quo sit consequens, ut isti in his tribus aliquid secundum deum de trinitate cogitauerint, quamuis Plato primus istam distributionem repperisse et commendasse dicatur, cui neque naturarum omnium auctor nisi deus uisus est neque intellegentiae dator neque amoris, quo bene beateque uiuitur, inspirator. sed certe cum et de natura rerum et de ratione indagandae ueritatis et de boni fine, ad quem cuncta quae agimus referre debemus, diuersi diuersa sentiant: in his tamen tribus magnis et generalibus quaestionibus omnis eorum uersatur intentio. ita cum in unaquaque earum quid quisque sectetur multiplex discrepantia sit opinionum, esse tamen aliquam naturae causam, scientiae formam, uitae summam nemo cunctatur. tria etiam sunt, quae in unoquoque homine artifice spectantur, ut aliquid efficiat: natura, doctrina, usus; natura ingenio, doctrina scientia, usus fructu diiudicandus est. nec ignoro, quod proprie fructus fruentis, usus utentis sit, atque hoc interesse uideatur, quod ea re frui dicimur, quae nos non ad aliud referenda per se ipsa delectat; uti uero ea re, quam propter aliud quaerimus - unde temporalibus magis utendum est, quam fruendum, ut frui mereamur aeternis; non sicut peruersi, qui frui uolunt nummo, uti autem deo; quoniam non nummum propter deum inpendunt, sed deum propter nummum colunt - ; uerumtamen eo loquendi modo, quem plus obtinuit consuetudo, et fructibus utimur et usibus fruimur; nam et fructus iam proprie dicuntur agrorum, quibus utique omnes temporaliter utimur. hoc itaque more usum dixerim in his tribus, quae in homine spectanda commonui, quae sunt natura, doctrina, usus. ex his propter obtinendam beatam uitam tripertita, ut dixi, a philosophis inuenta est disciplina, naturalis propter naturam, rationalis propter doctrinam, moralis propter usum. si ergo natura nostra esset a nobis, profecto et nostram nos genuissemus sapientiam, nec eam doctrina, id est aliunde discendo, percipere curaremus; et noster amor a nobis profectus et ad nos relatus et ad beate uiuendum sufficeret, nec bono alio quo frueremur ullo indigeret; nunc uero quia natura nostra, ut esset, deum habet auctorem, procul dubio ut uera sapiamus ipsum debemus habere doctorem, ipsum etiam ut beati simus suauitatis intimae largitorem.