Caput XXVIII: An etiam ipsum amorem, quo et esse et scire diligimus, diligere debeamus, quo magis diuinae trinitatis imagini propinquemus.
Sed de duobus illis, essentia scilicet et notitia, quantum amentur in nobis, et quemadmodum etiam in ceteris rebus, quae infra sunt, eorum reperiatur, etsi differens, quaedam tamen similitudo, quantum suscepti huius operis ratio uisa est postulare, satis diximus; de amore autem, quo amantur, utrum et ipse amor ametur, non dictum est. amatur autem; et hinc probamus, quod in hominibus, qui rectius amantur, ipse magis amatur. neque enim uir bonus merito dicitur qui scit quod bonum est, sed qui diligit. cur ergo et in nobis ipsis non et ipsum amorem nos amare sentimus, quo amamus quidquid boni amamus? est enim et amor, quo amatur et quod amandum non est, et istum amorem odit in se, qui illum diligit, quo id amatur quod amandum est. possunt enim ambo esse in uno homine, et hoc bonum est homini, ut illo proficiente quo bene uiuimus, iste deficiat quo male uiuimus, donec ad perfectum sanetur et in bonum commutetur omne quod uiuimus. si enim pecora essemus, carnalem uitam et quod secundum sensum eius est amaremus idque esset sufficiens bonum nostrum et secundum hoc, cum esset nobis bene, nihil aliud quaereremus. item si arbores essemus, nihil quidem sentiente motu amare possemus, uerumtamen id quasi adpetere uideremur, quo feracius essemus uberiusque fructuosae. si essemus lapides aut fluctus aut uentus aut flamma uel quid huiusmodi, sine ullo quidem sensu atque uita, non tamen nobis deesset quasi quidam nostrorum locorum atque ordinis adpetitus. nam uelut amores corporum momenta sunt ponderum, siue deorsum grauitate siue sursum leuitate nitantur. ita enim corpus pondere, sicut animus amore fertur, quocumque fertur. quoniam igitur homines sumus ad nostri creatoris imaginem creati, cuius est uera aeternitas, aeterna ueritas, aeterna et uera caritas, estque ipse aeterna et uera et cara trinitas neque confusa neque separata: in his quidem rebus, quae infra nos sunt, quoniam et ipsa nec aliquo modo essent nec aliqua specie continerentur nec aliquem ordinem uel adpeterent uel tenerent, nisi ab illo facta essent, qui summe est, qui summe sapiens est, qui summe bonus est, tamquam per omnia, quae fecit mirabili stabilitate, currentes quasi quaedam eius alibi magis, alibi minus inpressa uestigia colligamus; in nobis autem ipsis eius imaginem contuentes tamquam minor ille euangelicus filius ad nos met ipsos reuersi surgamus et ad illum redeamus, a quo peccando recesseramus. ibi esse nostrum non habebit mortem, ibi nosse nostrum non habebit errorem, ibi amare nostrum non habebit offensionem. nunc autem tria ista nostra quamuis certa teneamus nec aliis ea credamus testibus, sed nos ipsi praesentia sentiamus atque interiore ueracissimo cernamus aspectu, tamen, quam diu futura uel utrum numquam defutura et quo si male, quo autem si bene agantur peruentura sint, quoniam per nos ipsos nosse non possumus, alios hinc testes uel quaerimus uel habemus; de quorum fide cur nulla debeat esse dubitatio, non est iste, sed posterior erit diligentius disserendi locus. in hoc autem libro de ciuitate dei, quae non peregrinatur in huius uitae mortalitate, sed inmortalis semper in caelis est, id est de angelis sanctis deo cohaerentibus, qui nec fuerunt umquam nec futuri sunt desertores, inter quos et illos, qui aeternam lucem deserentes tenebrae facti sunt, deum primitus diuisisse iam diximus, illo adiuuante quod coepimus ut possumus explicemus.