Caput XXXI: De die septimo, in quo plenitudo et requies commendatur.
In septimo autem die, id est eodem die septiens repetito, qui numerus etiam ipse alia ratione perfectus est, dei requies commendatur, in qua primum sanctificatio sonat. ita deus noluit istum diem in ullis suis operibus sanctificare, sed in requie sua, quae non habet uesperam; neque enim ulla creatura est, ut etiam ipsa aliter in dei uerbo, aliter in se cognita faciat aliam uelut diurnam, aliam uelut uespertinam notitiam. de septenarii porro numeri perfectione dici quidem plura possunt; sed et liber iste iam prolixus est, et uereor ne occasione conperta scientiolam nostram leuiter magis quam utiliter iactare uelle uideamur. habenda est itaque ratio moderationis atque grauitatis, ne forte, cum de numero multum loquimur, mensuram et pondus neglegere iudicemur. hoc itaque satis sit admonere, quod totus inpar primus numerus ternarius est, totus par quaternarius; ex quibus duobus septenarius constat. ideo pro uniuerso saepe ponitur, sicuti est: septiens cadet iustus, et resurget; id est: quotienscumque ceciderit, non peribit; quod non de iniquitatibus, sed de tribulationibus ad humilitatem perducentibus intellegi uoluit: et: septiens in die laudabo te; quod alibi alio modo dictum est: semper laus eius in ore meo; et multa huiusmodi in diuinis auctoritatibus reperiuntur, in quibus septenarius numerus, ut dixi, pro cuiusque rei uniuersitate poni solet. propter hoc eodem saepe numero significatur spiritus sanctus, de quo dominus ait: docebit uos omnem ueritatem. ibi requies dei, qua requiescitur in deo. in toto quippe, id est in plena perfectione, requies; in parte autem labor. ideo laboramus, quamdiu ex parte scimus, sed cum uenerit quod perfectum est, quod ex parte est euacuabitur. hinc est quod etiam scripturas istas cum labore rimamur. sancti uero angeli quorum societati et congregationi in hac peregrinatione laboriosissima suspiramus, sicut habent permanendi aeternitatem, ita cognoscendi facilitatem et requiescendi felicitatem. sine difficultate quippe nos adiuuant, quoniam spiritalibus motibus puris et liberis non laborant.