Caput XXXIII: De duabus angelorum societatibus diuersis atque disparibus, quae non incongrue intelleguntur lucis et tenebrarum nominibus nuncupatae.
Peccasse autem quosdam angelos et in huius mundi ima detrusos, qui eis uelut carcer est, usque ad futuram in die iudicii ultimam damnationem apostolus Petrus apertissime ostendit dicens, quod deus angelis peccantibus non pepercerit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradiderit in iudicio puniendos reseruari. inter hos ergo et illos deum uel praescientia uel opere diuisisse quis dubitet? illosque lucem merito appellari quis contradicat? quandoquidem nos adhuc in fide uiuentes eorum aequalitatem adhuc sperantes, utique nondum tenentes, iam lux dicti ab apostolo sumus: fuistis enim, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. istos uero desertores tenebras aptissime nuncupari profecto aduertunt, qui peiores esse hominibus infidelibus siue intellegunt siue credunt. quapropter, etsi alia lux in isto huius libri loco intellegenda est, ubi legimus: dixit deus: fiat lux, et facta est lux, et aliae tenebrae significatae sunt in eo quod scriptum est: diuisit deus inter lucem et tenebras: nos tamen has duas angelicas societates, unam fruentem deo, alteram tumentem typho; unam cui dicitur: adorate eum omnes angeli eius, aliam cuius princeps dicit: haec omnia tibi dabo, si prostratus adoraueris me; unam dei sancto amore flagrantem, alteram propriae celsitudinis inmundo amore fumantem; et quoniam, sicut scriptum est, deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, illam in caelis caelorum habitantem, istam inde deiectam in hoc infimo aerio caelo tumultuantem; illam luminosa pietate tranquillam, istam tenebrosis cupiditatibus turbulentam; illam dei nutu clementer subuenientem, iuste ulciscentem, istam suo fastu subdendi et nocendi libidine exaestuantem; illam, ut quantum uult consulat, dei bonitati ministram, istam, ne quantum uult noceat, dei potestate frenatam; illam huic inludentem ut nolens prosit persecutionibus suis, hanc illi inuidentem, cum peregrinos colligit suos, - nos ergo has duas societates angelicas inter se dispares atque contrarias, unam et natura bonam et uoluntate rectam, aliam uero natura bonam, sed uoluntate peruersam, aliis manifestioribus diuinarum scripturarum testimoniis declaratas, quod etiam in hoc libro, cui nomen est genesis, lucis tenebrarumque uocabulis significatas existimauimus, etiamsi aliud hoc loco sensit forte qui scripsit, non est inutiliter obscuritas huius pertractata sententiae, quia, etsi uoluntatem auctoris libri huius indagare nequiuimus, a regula tamen fidei, quae per alias eiusdem auctoritatis sacras litteras satis fidelibus nota est, non abhorruimus. etsi enim corporalia hic commemorata sunt opera dei, habent procul dubio nonnullam similitudinem spiritalium, secundum quam dicit apostolus: omnes enim uos filii lucis estis et filii diei, non sumus noctis neque tenebrarum. si autem hoc sensit etiam ille qui scripsit, ad perfectiorem disputationis finem nostra peruenit intentio, ut homo dei tam eximiae diuinaeque sapientiae, immo per eum spiritus dei in commemorandis operibus dei, quae omnia sexto die dixit esse perfecta, nullo modo angelos praetermisisse credatur siue in principio, quia primo fecit, siue quod conuenientius intellegitur, in principio, quia in uerbo unigenito fecit, scriptum sit: in principio fecit deus caelum et terram; quibus nominibus uniuersalis est significata creatura, uel spiritalis et corporalis, quod est credibilius, uel magnae duae mundi partes, quibus omnia quae creata sunt continentur, ut primitus eam totam proponeret ac deinde partes eius secundum mysticum dierum numerum exsequeretur.