Caput VIII: Quod in sanctis primae mortis pro ueritate susceptio secundae sit mortis abolitio.
Si enim diligentius consideremus, etiam cum quisque pro ueritate fideliter et laudabiliter moritur, mors cauetur. ideo quippe aliquid eius suscipitur, ne tota contingat et secunda insuper, quae numquam finiatur, accedat. suscipitur enim animae a corpore separatio, ne deo ab anima separato etiam ipsa separetur a corpore, ac sic totius hominis prima morte conpleta secunda excipiat sempiterna. quocirca mors quidem, ut dixi, cum eam morientes patiuntur cumque in eis ut moriantur facit, nemini bona est, sed laudabiliter toleraretur pro tenendo uel adipiscendo bono; cum uero in ea sunt, qui iam mortui nuncupantur, non absurde dicitur et malis mala et bonis bona. in requie sunt enim animae piorum a corpore separatae, inpiorum autem poenas luunt, donec istarum ad aeternam uitam, illarum uero ad aeternam mortem, quae secunda dicitur, corpora reuiuescant.