• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XV

Caput III: De sterilitate Sarrae, quam dei gratia fecundauit.

Sarra quippe sterilis erat et desperatione prolis saltem de ancilla sua concupiscens habere, quod de se ipsa non se posse cernebat, dedit eam fetandam uiro, de quo parere uoluerat nec potuerat. exegit itaque etiam sic debitum de marito utens iure suo in utero alieno. natus est ergo Ismael, sicut nascuntur homines, permixtione sexus utriusque, usitata lege naturae. ideo dictum est: secundum carnem; non quod ista beneficia dei non sint aut non illa operetur deus, cuius opifex sapientia adtingit, sicut scriptum est, a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suauiter; sed ubi significandum fuerat dei donum, quod indebitum hominibus gratia largiretur, sicut oportuit dari filium, quemadmodum naturae non debebatur excursibus. negat enim natura iam filios tali commixtioni maris et feminae, qualis esse poterat Abrahae et Sarrae in illa iam aetate, etiam mulieris accedente sterilitate, quae nec tunc parere potuit, quando non aetas fecunditati, sed aetati fecunditas defuit. quod ergo naturae sic adfectae fructus posteritatis non debebatur, significat quod natura generis humani peccato uitiata ac per hoc iure damnata nihil uerae felicitatis in posterum merebatur. recte igitur significat Isaac, per repromissionem natus, filios gratiae, ciues ciuitatis liberae, socios pacis aeternae, ubi sit non amor propriae ac priuatae quodammodo uoluntatis, sed communi eodemque inmutabili bono gaudens atque ex multis unum cor faciens, id est perfecte concors oboedientia caritatis.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung