• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber II

Caput V: De obscenitatibus, quibus mater deum a cultoribus suis honorabatur.

Nequaquam istos, qui flagitiosissimae consuetudinis uitiis oblectari magis quam obluctari student, sed illum ipsum Nasicam Scipionem, qui uir optimus a senatu electus est, cuius manibus eiusdem daemonis simulacrum susceptum est in urbemque peruectum, habere de hac re iudicem uellem. diceret nobis, utrum matrem suam tam optime de republica uellet mereri, ut ei diuini honores decernerentur; sicut et Graecos et Romanos aliasque gentes constat quibusdam decreuisse mortalibus, quorum erga se beneficia magni penderant, eosque inmortales factos atque in deorum numerum receptos esse crediderant. profecto ille tantam felicitatem suae matri, si fieri posset, optaret. porro si ab illo deinde quaereremus, utrum inter eius diuinos honores uellet illa turpia celebrari: nonne se malle clamaret, ut sua mater sine ullo sensu mortua iaceret, quam ad hoc dea uiueret, ut illa libenter audiret? absit, ut senator populi Romani ea mente praeditus, qua theatrum aedificari in urbe fortium uirorum prohibuit, sic uellet coli matrem suam, ut talibus dea sacris propitiaretur, qualibus matrona uerbis offenderetur. nec ullo modo crederet uerecundiam laudabilis feminae ita in contrarium diuinitate mutari, ut honoribus eam talibus aduocarent cultores sui, qualibus conuiciis in quempiam iaculatis, cum inter homines uiueret, nisi aures clauderet seseque subtraheret, erubescerent pro illa et propinqui et maritus et liberi. proinde talis mater deum, qualem habere matrem puderet quemlibet etiam pessimum uirum, Romanas occupatura mentes quaesiuit optimum uirum, non quem monendo et adiuuando faceret, sed quem fallendo deciperet, ei similis de qua scriptum est: mulier autem uirorum pretiosas animas captat, ut ille magnae indolis animus hoc uelut diuino testimonio sublimatus et uere se optimum existimans ueram pietatem religionemque non quaereret, sine qua omne quamuis laudabile ingenium superbia uanescit et decidit. quomodo igitur nisi insidiose quaereret dea illa optimum uirum, cum talia quaerat in suis sacris, qualia uiri optimi abhorrent suis adhibere conuiuiis?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung