• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber II

Caput IX: Quid Romani ueteres de cohibenda poetica licentia senserint, quam Graeci deorum secuti iudicium liberam esse uoluerunt.

Quid hinc autem senserint Romani ueteres, Cicero testatur in libris, quos de republica scripsit, ubi Scipio disputans ait: numquam comoediae, nisi consuetudo uitae pateretur, probare sua theatris flagitia potuissent. et Graeci quidem antiquiores uitiosae suae opinionis quandam conuenientiam seruarunt, apud quos fuit etiam lege concessum, ut quod uellet comoedia, de quo uellet, nominatim diceret. itaque, sicut in eisdem libris loquitur Africanus, quem illa non attigit, uel potius quem non uexauit? cui pepercit? esto, populares homines inprobos, in republica seditiosos, Cleonem, Cleophontem, Hyperbolum laesit. patiamur, inquit, etsi eiusmodi ciues a censore melius est quam a poeta notari. sed Periclen, cum iam suae ciuitati maxima auctoritate plurimos annos domi et belli praefuisset, uiolari uersibus et eos agi in scaena non plus decuit, quam si Plautus, inquit, noster uoluisset aut Naeuius Publio et Cn. Scipioni aut Caecilius Marco Catoni maledicere. dein paulo post: nostrae, inquit, contra duodecim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putauerunt, si quis occentauisset siue carmen condidisset, quod infamiam faceret flagitiumue alteri. praeclare. iudiciis enim magistratuum, disceptationibus legitimis propositam uitam, non poetarum ingeniis habere debemus, nec probrum audire nisi ea lege, ut respondere liceat et iudicio defendere. haec ex Ciceronis quarto de republica libro ad uerbum excerpenda arbitratus sum, nonnullis propter faciliorem intellectum uel praetermissis uel paululum commutatis. multum enim ad rem pertinet, quam molior explicare, si potero. dicit deinde alia et sic concludit hunc locum, ut ostendat ueteribus displicuisse Romanis uel laudari quemquam in scaena uiuum hominem uel uituperari. sed, ut dixi, hoc Graeci quamquam inuerecundius, tamen conuenientius licere uoluerunt, cum uiderent dis suis accepta et grata esse obprobria non tantum hominum, uerum et ipsorum deorum in scaenicis fabulis, siue a poetis essent illa conficta, siue flagitia eorum uera commemorantur et agerentur in theatris atque ab eorum cultoribus utinam solo risu, ac non etiam imitatione digna uiderentur. nimis enim superbum fuit famae parcere principum ciuitatis et ciuium, ubi suae famae parci numina noluerunt.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung