• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XVII

Caput XXIV: De prophetis, qui vel apud Iudaeos postremi fuerunt, vel quos circa tempus nativitatis Christi evangelica prodit historia.

Toto autem illo tempore, ex quo redierunt de Babylonia, post Malachiam, Aggaeum et Zachariam, qui tunc prophetauerunt, et Esdram non habuerunt prophetas usque ad Saluatoris aduentum) nisi alium Zachariam patrem Iohannis et Elisabeth eius uxorem, Christi natiuitate iam proxima, et eo iam nato Simeonem senem et Annam uiduam iamque grandaeuam et ipsum Iohannem nouissimum; qui iuuenis iam iuuenem Christum non quidem futurum praedixit, sed tamen incognitum prophetica cognitione monstrauit; propter quod ipse Dominus ait: Lex et prophetae usque ad Iohannem. Sed istorum quinque prophetatio ex euangelio nobis nota est, ubi et ipsa uirgo mater Domini ante Iohannem prophetasse inuenitur. Sed hanc istorum prophetiam Iudaei reprobi non accipiunt; acceperunt autem, qui ex eius innumerabiles euangelio crediderunt. Tunc enim uere Israel diuisus est in duo diuisione illa, quae per Samuelem prophetam Sauli regi est inmutabilis praenuntiata. Malachiam uero, Aggaeum, Zachariam et Esdram etiam Iudaei reprobi in auctoritatem diuinam receptos nouissimos habent. Sunt enim et scripta eorum, sicut aliorum, qui in magna multitudine prophetarum perpauci ea scripserunt, quae auctoritatem canonis obtinerent. De quorum praedictis, quae ad Christum ecclesiamque eius pertinent, nonnulla mihi in hoc opere uideo esse ponenda; quod commodius fiet adiuuante Domino sequenti libro, ne hunc tam prolixum ulterius oneremus.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung